eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4301. 1639 september 19. Aan M. Casaubonus1.

    Vir reverende,

    Animarum te curam gerere nec Cantuariensium2 tantum et Anglicarum, sed

    612

    et externarum satis ostendunt tot missa ad me munera, talia omnia, ex quibus et ego possim fieri melior et alii, qui per me tui beneficii participes fient3.

    Theophylactus4, Graecorum ante se compendium, velut vox est Graecae ecclesiae, Pauli sensa bona fide custodita nobis exhibens.

    Acta regem vestrum optimum5 Scotosque inter non quidem efficient, ut ego motus illos feroces, imo feros, quos damnavi semper, magis damnem, sed ut quod mihi semper visum fuit, aliis etiam firme persuadeam. Multum autem refert existimationis regiae haec acta verti in Gallicum sermonem nec quiescam, donec aliquem ei labori idoneum invenero et ad id animavero.

    Richardi Hookeri6 scripta ante annos multos vidi, et quanquam in sermone mihi non percognito facile cognovi exactissimi operis utilitatem; quae tanta est, ut hunc quoque librum verti, sed in latinum sermonem, pervelim. Quaeram siquis hic est7 qui id efficere cupiat. Caeterum et tibi id ipsum cordi esse velim.

    Anglicana versio libri nostri pro Veritate religionis christianae8 valde mihi placet et illud9 τηλαυγὲς πρόσωπον. Ego eundem librum latine rursus10 nunc editurio additis pro mantissa testimoniis, ad quae liber respicit. Paro et de jure belli ac pacis editionem novam11 cum novorum testimoniorum, quae12 fine libri annotationum vice subnectam ingenti accessione.

    Heinsiana ad novum testamentum13 ubi accepero, - expecto autem in horas - cogitabo, an aliquod nobis quod dicamus reliquum fecerit.

    Quod Johannis Reigersbergii14, hospitis quondam tui, memor esse pergis, in eo rem mihi pergratam ac tua summa bonitate dignam facis. Est is nunc in patria sua, quoquo iturus est circumlaturus semper secum mentem plenam sensu beneficiorum tuorum.

    613

    Literae viri supra omnem praedicationem positi patris tui15 multum hic leguntur. Si quas habes praeter editas aut aliorum ad ipsum argumentosiores, eas si publico dones, multos demerearis, me autem potissimum, ejus, quae in ipso eluxit, pietatis simul atque eruditionis maximum admiratorem. Mitto tibi quas habet ἀνεϰδότους ut patris ita tui amantissimus Labbaeus16. Si qua repererim alia, etiam eorum te faciam participem semperque aut ostendam aut cupiam certe ostendere, quanti et maximum patrem fecerim et faciam ejus vestigiis tam feliciter insistentem filium.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    Lutetiae XIX Septembris MDCXXXIX.

    Adres: Reverendo viro D. Merrico Casaubono presbytero canonico ecclesiae primatialis Cantuariensis.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674; copie Londen, Brit. Mus., Hs. Burney 369 f. 52. Gedrukt Epist., p. 564.
    2 - De uitgave der Epist. geeft ‘Cantabrigiensium’.
    3 - De uitgave der Epist. geeft ‘fiunt’.
    4 - Theophylaktos, metropoliet van Bulgarije (± 1050-1107), Byzantijns geschiedschrijver; zie dl. VIII, p. 195 nn. 2 en 3.
    5 - Karel I van Engeland.
    6 - Over Richard Hooker en zijn boek zie men no. 4288, p. 588 n. 7.
    7 - De uitgave der Epist. geeft ‘sit’.
    8 - Vgl. no. 4259, p. 531 en n. 5 aldaar.
    9 - Het woord ‘illud’ ontbreekt in de copie te Londen.
    10 - In 1639 verscheen het boek te Oxford en te Leiden: Hugo Grotius. De veritate religionis Christianæ. Editio Quinta, prioribus auctior, & emendatior. Oxoniæ, Excudebat L.L. Jmpensis G. Webb. 1639; Hugo Grotius. De veritate religionis Christianæ. Editio Quinta, prioribus auctior & emendatior. Quibus accessit. Ejusdem Tractatus de unitate & Pace concordiæ Ecclesiæ. Lugduni Batavorum, Ex officinâ Ioannis Maire, An. Dom. 1639; zie Ter Meulen-Diermanse, nos. 948 en 949.
    11 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, In quibus jus Naturae & Gentium, item juris publici præcipua explicantur. Editio nova cum Annotatis Auctoris. Accesserunt & Annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXLII; Ter Meulen-Diermanse, no. 571.
    12 - De copie te Rotterdam en die te Londen geven ‘quos’ in plaats van ‘quae’.
    13 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. In quibus Contextus Sacer illustratur, S.S. Patrum aliorumque sententiæ examinantur, Interpretationes denique antiquæ aliæque ad eum expenduntur. Qvibvs Aristarchvs Sacer, emendatior nec paulo auctior, Indicesque aliquot vberrimi accedunt. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriorum. MDCXXXIX.
    14 - Over Johan van Reigersberch zie men dl. VIII, p. 194 no. 3012.
    15 - Isaac Casaubonus (1559-1614), Zwitsers klassiek-filoloog. Zijn brieven waren in 1638 door Gronovius gepubliceerd: Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ. Adjecta est Epistola de morbi ejus mortisque causa: deque iisdem narratio Raphaelis Thorii. Hagæ Comitis Ex Officina Theodori Maire. MDCXXXVIII. Cum Privilegio.
    16 - Charles Labbé, Frans jurist en filoloog (1582-1657). Hij hielp Is. Casaubonus met het collationeren van de tekst van Flavius Josephus met het hs. van de Bibliotheek des konings.