Illustrissime domine,
Felicem Excellentiae vestrae reditum in Albiniana, felicem etiam in Suedia rerum suarum exitum precor.
De Brisaco et exercitu Galli pro eventu sermones contrahunt. Nunc id expetunt, ut exercitus se exercitui ducis Longavillani2 conjungat, ad Iousium eximendum obsidioni, ad depellendum a Duslinga Mercium3, prohibendas novas
646
caesarianas copias a Rheni transitu ad Waldshutum; Brisaci autem postulant, ut pars altera praesidii e Gallis sit, quod quam sit periculosum Philippiburgi damno4 didicimus.Hohentwilum non nimis arcta circumsessione premitur. Galli ad Slestadium se tenent, Vinarienses equites prope Colmariam, pedites propius Ensishemum. Sed cum eorum parte ivisse dicebantur Nassavius5 ad illum, quem dixi, transitum impediendum, Rosa6 Iousium versus.
Qui Palatini7 res egere8, jam inde abierunt. Longavillanus Basileae conduxit domum.
Quid de Anglis judicem, nescio. Quae in mari aguntur, satis isthic intelligitis. Ait autem comes Licestrius9 illam maris partem, in qua nunc est classis Hispanica, littoribus insinuatam10 Angliae complexu contineri imperiique Anglici esse accessionem proptereaque Hispanicae classis praefectum11 jussum12 suppara13 demittere neque rursum attollere, in utroque paruisse. Si Batavos aliqua necessitas coegisset ibidem receptum quaerere, curaturum non minus fuisse Angliae regem14, ne quid ipsi ibi noceretur. Privatos vero Anglorum, qui naves suas aut operam ad transvehendos milites sive Hispanis sive Batavis locarent, suopte id facere periculo nihil curaturo rege, siquid illis inde15 mali provenerit. Quid ultra futurum sit, tanto jam Batavorum navium concursu, quibus et archiepiscopus Burdegalensis16, qui17 Brestae nunc est, parat se addere cum Gallica classe, vicini omnes intenti exspectabunt.
De foedere cum Anglis, quale Hamburgi a nostris propositum fuit, nullam adhuc ex illustrissimi comitis Licestrii sermonibus spem concipio. Scoti, ut video, agunt quae volunt et rex, quod prudentiae est, quae corrigere non potest dissimulat. Caeterum ut animorum vulnera bona fide sanentur, difficile speratu est.
Locutus mihi est Bulionius18 de induciis illis Italicis factis a cardinali Valetta19, qui nunc e rebus humanis excessit animi aegritudine, et a duce Longavillano. Excusabat id factum maxima necessitate, quod et pulvis et alimenta defuissent mala fide tractatis viduae20 rebus profusisque inutiliter pecuniis, quas annuas ad sex milliones rex21 dedisset. Vidua autem jam ad Gratianopolim, deinde in ipsa
647
urbe Gratianopoli cum rege, deinde cum cardinali22 collocuta est acceptisque verborum solatiis et Avelianam et Segusionem, vulgo Susam, dedit in regis potestatem laboratura insuper, ut filium suum ducem23 in Galliam perducat sub regis victurum praesidio; quod an effectum dare possit tanto procerum renisu dubitatur.Si diploma pro Batavis in manus Excellentiae vestrae venerit, gaudebo conspicere.
Curtius24 facile se, ut puto, in imperatoris25 gratiam reponet.
De rege Daniae26 et imperator recte existimat eum, in communi negotio suas utilitates quaerere. In Norembergensi conventu audio nihil actum iri, nisi de jure dicendo, quod inscio imperatore fieri nequibit. Mittent autem eo qui poterunt.
Irruptionem in Livoniam Brandenburgici27 maxime impulsu factam an impune latura sit Prussia, videbimus.
De Bannerii28 Hatzveldiique29 rebus certiora jam ad vos, credo, pervenerint. D. Bannerius maximam valetudinis suae habere debet rationem, tum ne eam ipse corrumpat, tum ut quibuscunque modis potest hostium insidias evitet. Nam ex sermone funebri habito Brisaci apud corpus mortui ducis Vinariensis30 cognosco, ducem non dubitasse, quin venenum sibi datum esset.
Turcarum sultanus31 Syriae coelo et deliciis delinitus32 multum remisisse33 dicitur de Martio illo spiritu. Gentem tamen impigram diu quieturam non arbitror. Quem eventum habiturae sint tum Wolfii34 tum Gunterodii35 legationes, non diu latebit. Intelligo autem landgraviam36 ab imperatore non tam opimas obtinuisse conditiones quam ipsa ex sua utilitate vulgavit.
Gaudeo Excellentiae vestrae copiam fore sermonum oratoris Hagae37, viri longa rerum maximarum tractatione ingentem peritiam consecuti. Cui velim a patria eum, quem meritus est, haberi honorem.
Rhaetorum legati38 Mediolani in foedus cum Hispano39 jurarunt jamque Rhaetorum magistratus ex eo foedere introducti in Vallem Telinam protestantibus
648
habitatione ejus vallis interdicta. Est autem novi foederis hujus ea natura, ut non iter tantum per eas terras Hispano pateat, sed et sex millia conscribat e Rhaetis et Rhaeti, nisi cum ipsi in bello bellive metu sunt, auxiliaria tria millia publicitus Hispano mittant, et ut Hispano cum Gallis bellante vi sua careant, quae cum Gallis facta sunt foedera, utque in omnibus posthac foederibus excipi Hispanus debeat. In adjuvando Gullero40, qui se his decretis opponit, tardos esse video et Helvetios et Gallos; verum Helvetios more ingenii sui, Gallos metu ne offendatur pontifex41.Salzam Hispani oppugnant XL machinis aucti novo milite ad VI ferme millia, dum princeps Condaeus42, vereor ne sero, ex omni Languedocia nobilitatem et plebem concit ad arma. Caeteri exercitus in hyberna redeunt.
Repeto hic vota pro incolumitate bonisque successibus Excellentiae vestrae.
Excellentiae vestrae omni observantiae cultu devinctissimus
H. Grotius.
Scribebam Lutetiae, 8 Octobris anni 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.