662
Vir eximie,
Bene ut tibi procedat annus iste scansilis utque2 ante exactis sit felicior, serio Deum precor, qui sine dubio etiam supra communes leges vitam saepe producit hominibus ad juvandum saeculum datis. Caeterum non miror, si corporis vexationes saepe expertus es, uni eique honestissimae, sed vehementer valetudinem laedenti intemperantiae obnoxius studiorum, ita ut, si qua sentis incommoda, minus id mirandum quam quod in tantis laboribus et hucusque provivere potueris et maximam ejus temporis partem vacare morbis. Quare tandem te respice, sustenta corpus, quod sustentat animum, circumcide labores istos, cogita quantum praestiteris, fruere parta fama, fruere liberum conspectu3 in eandem famam assurgentium.
Non intercedo tamen, quominus quae parata adhuc habes, edas. Id enim sine gravi tua molestia fieri posse confido. Valde autem mihi dolet, quod librarium4 habeas tantum moratorem, quae me causa coegit, postquam illum diu exspectavi, aliis diligentioribus aut promissorum tenacioribus, qui hic sunt, mea tradere. Quod nisi properat edere Iuris Belli Pacisque libros5, etiam hi aliunde in lucem meliores auctioresque prorumpent. Neque enim quod habet privilegium, si ipse interpellatus non utitur, obstare lectorum utilitatibus debet. Idque saepe hic in parlamento judicatum est.
Magnum Salmasium6 bene valere gaudeo. Est qui id nolit, nempe quod
fragili cupiens illidere dentem, Offendit solido7.Si quid prospicio, nos egregie vindicabimur. Utinam diu vivat, ut commissionem hanc diu spectare possit noster Meursius8. Nam et ille non dolebit inventum, qui in omnes grassanti eat obviam.
Tuas literas quoties otii erit aliquid, quod ego te non modo ut sumas, sed ut et arripias hortor, legere quam saepissime juvabit plurimum. Vale cum optima uxore9 suavissimisque liberis10.
Tuus antiqua fide
H. Grotius.
Calendis11 octobribus anni MDCXXXIX Lutetiae.
663
Haec cum scripsissem accipio et Scylacem Isaaci tui12 et tuam epistolam perliberalem datam 7 Octobris13. Isaaco gratias agam, ubi a librario, ad quem misi, redierit liber. Legam enim sine ulla mora.
D. Georgio Ratallero Dubletio14, quod nostri memor est, gratias ago, mihi ipsius fratrumque15 et parentis16 optime de me meriti memoria nunquam excident. Manassi17 rescribo rogoque, ut tuo beneficio ad eum meae literae perveniant. Magni facio non eruditionem tantum ipsius, sed et judicium, Aben-Esdrae18, Maymonidae19 et Abarbanielis20 vestigia tam feliciter prementis. Libri ejus21 me notificante hic plurimum leguntur plurimique fiunt. Si quid super eis rebus, de quibus ipsum fueram percunctatus, tibi amplius in mentem venit, etiam ejus me participem facias rogo.
Plane tecum sentio ex conflictu duorum22, quos nominas, multum lucis exiturum. Utinam ille, qui magni faciendus esset, nisi se pluris quam oportet faceret, vel hinc discat justo pretio etiam alios aestimare. Ego utriusque opus23 exspecto adhuc. Nondum enim ulla hic sunt exemplaria.
Pro oblata tuorum in meis corrigendis opera habeo gratiam. Cum vestro illo tricone ne quid negotii contraham, multa24 me monent. Tamen de nostris in Novum Testamentum25 quid potissimum constituere debeam, haereo incertus. Facile hic typographum inveniam, sed metuo turbas a theologis, qui nihil volunt tale edi nisi a se probatum. Ego autem neutri parti aptare me per omnia possum; ac ne silentii quidem in rebus utilibus legem pati. Cogitabo, qua ratione huic malo medear.
Vale, vir optime. X Octobris MDCXXXIX.