Excellentissime atque illustrissime domine,
Quae Brissaci inchoata erat deliberatio translata Colmariam est Erlachio2 maxime ea in re Gallis et Longavillano duci3 - nam is Colmariae est - morem gerente. Ibi agetur de aliqua expeditione in hostem sub imperio Longavillani.
Glenius4 et Mercius5 inter Rhenum sunt et Danubium. Lotharingici ad sex
673
millia non longe S. Avausio apparent. Exercitus Vinariensis6 magna pars non longe a Colmaria. Pars aliqua ad Waldshutum. Galli itidem non longe a Colmaria, ad quos sex ferme millia adduxit Halerius7.Norimbergae medio hoc mense conventus erit principum caesarianorum pacis praestruendae causa.
Badae deliberant Helvetii. Misit eo commune Rhaetorum significavitque perfectum foedus cum Hispano8. Pars minor ac contraria sentiens legatos non ausa mittere literas misit. Ex eo foedere introducti magistratus Rhaetici in Vallem Telinam interdicto, ne ibi protestantes habitent. Hispani castella Clavennae et Sondrii, Rhaeti Dasii et Mussae parant dejicere. Convenit, ut de castello ad Rhenum idem fiat, sed obstat Gullerus9.
Caesariani ad fines Solothuri excursitant.
Rex10 praeter Avelianam et Susam etiam Montmelianum, firmissimum situ Sabaudiae munimentum, appetit resque jam eo perducta, ut ibi praefecturam habeat Senantes11 Gallus sintque in praesidio Galli tales, quos domina vidua12 elegerit. Hispani his visis sexcentis illis, quos pro aegrotis recentes Galli in Casale ex pactis, ut ajunt, inducere voluere, aditum negant. Itaque in periculo erit Casale.
Civitas Leodiensis principi suo et episcopo, electori scilicet Coloniensi13, infesta, Hoium ab ipso possessum obsidet faventibus civitati Gallis et Batavis. Neuburgicus14 spem, quam dederat se cum iis conjungendi, qui Germanicam libertatem propugnant, elusit. Et de viduae Hassicae15 animo dubitari video, ex quo elector Maguntiacensis16 ei significavit rata ab imperatore17 facta, quae convenerant.
Manet adhuc in sinu maris apud Angliam classis Hispanica navium LIII, inter quas galeones XXIII. Hollandica classis, cum postremae ex iis locis literae venerunt, erat navium LXX et crescebat indies. Ad Anglicam classem arma illo in sinu prohibentem, quae fuit navium XXV, accedunt aliae et ipse admiralius Northumberlandus18. Rex19 ipse, proceres, plebs multa, spectatum veniunt tantam validarum navium multitudinem, quanta nunquam illis in locis visa est. An Hispani ibi sint substituri an vero Angli eos deducturi sint in Tamesim et quousque Batavi Anglis sint obtemperaturi, magna est vicinorum exspectatio. Gallicam classem non moveri intelligo, quam maxime desiderant Batavi non tantum ad virium suarum incrementum, sed et ut offensae apud Anglos duriora forte pariturae participes habeant alios se majores.
674
Sunt, qui aiunt navem illam, quam Batavi nuper Hispanis eripuere, Suedicam fuisse captam ante a Dunquercanis in ore Balthici maris. Id verumne sit necne, explorabo.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 5/15 Octobris 1639.
Scoti ordines legationem huc meditantur et successum sibi spondent ad Batavicum exemplum.
Cohortes quaedam e Gallia Sabaudiam versus eunt. Rex Lugdunum it, Piccolominius20 in Germaniam bono cum exercitu. Salza adhuc se tuetur captis, quae circum sunt, locis ab Hispano.
Mileraeus21 Ambianum se retulit, Castilionaeus22 S. Mielium.
Cardinali Riceliaco data praefectura Metis urbis et agri Metensis vacans morte Valettae cardinalis23.
Iussi sunt e Gallia discedere domestici principis Casimiri24, qui non cum ipso sunt inclusi.
Vidua Sabaudica Chamberium rediit.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.