eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4365. 1639 november 5. Aan J. Camerarius1.

    Nobilissime domine,

    Non repeto quae ad illustrissimum dominum legatum2 scribo. Mitto enim Nobilitatis vestrae apertas literas, ut utrique serviant. Gratias autem ago Nobilitati vestrae pro liberali scriptione 17 Octobris3.

    In Vinariensibus desiderabitis constantiam. Nam quae egerunt, multum absunt a D. Mulleri4 chartula.

    Quae de D. Bannerio5 aliisque ducibus nostris nuntiantur, satis placent. Videtur rex Daniae6 id agere, ut res omnes Infrasaxonicas, ut quondam in bello, ita nunc in praeparanda pace sui faciat arbitrii praepotens in illis partibus trahensque secum filii7 clarum nomen et Holsaticam domum.

    Regis Britanniae8 quae sit voluntas ad juvandam aut deserendam domum Palatinam, jam tempus est ut appareat. Ἰδοὺ ῥόδος ἰδοὺ πήδημα.

    Schmalchius9 Amstelodami est. Creditur huc venturus.

    Erfordiae aditus claudi ab hoste iterum audimus. Hohentwilum novam tormentis impetitur. Sed eruptionibus se tuetur.

    Deus Nobilitatem vestram sospitet.

    Nobilitatis vestrae studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Novembris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 576.
    2 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag, vader van Joachim.
    3 - Ontbreekt.
    4 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris. Hij was intussen overleden; zie no. 4364 van J.A. Salvius dd. 2 november.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Christiaan IV.
    7 - De latere Frederik III; zie no. 4071, p. 262 en n.6 aldaar.
    8 - Karel I.
    9 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Axel Oxenstierna.