721
Venerande parens,
In iis, quas a domino Crusio2 hisce diebus accepi, haec sunt: militem subsidiarium, qui in Germania exspectatur, per aliquod adhuc menses moraturum in Suedia, deliberari ibidem de mittendis in Suediam praecipuis captivorum, quorum magnus est apud Banerium3 numerus; dominum magnum cancellarium4 rediturum iam Holmiam facto itinere per Ostrogotiam; rumorem ibi esse agi inter Batavos et Hispanos de induciis minime convenientem iis, quae nuper in praelio maritimo a nostris tam fortiter gesta sunt5, quae procul dubio iam ex diversis plene intellexeris.
Notas tuas in Lucanum6 accepimus curabimusque quamprimus typis mandari. Exspectabimus etiam, nisi aliter tibi visum, quae ad libros de Iure belli7 addidisti.
Die crastino in suprema curia agam causam non ignobilem de testamento caecae apud acta condito.
Obiit dominus Scottus8, eius curiae senator primarius.
Dominus Sommeledicius9 cras in Zelandiam profecturus est, ut inde in Angliam festinet.
Deus, venerande parens, tibi det omnia prospera.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Nov.