Illustrissime domine,
Iter terra marique prosperum tibi Genuam primum, deinde Romam fuisse plurimum gaudeo Deumque precor, ut perinde caetera itineris sospitet. Spero futurum, ne te unquam poeniteat conspectae Italiae, quae praeter quod amoenitates habet maximas et antiquitatis monumenta, mater civilis prudentiae suo merito dici potest. Etiam hoc laetor Puteanum2 satisfecisse exspectationi nostrae itaque pro eo fratribus ipsius3 meo tuoque nomine agam gratias.
Recte meo judicio feceris, si transiens videas urbes aut veteris fortunae memoria aut manente in hunc diem magnitudine nobiles. Subsistas autem in ea civitate, quae supra omnia exempla caram libertatem in hunc diem pulcherrimis legibus atque institutis servat.
Vinariensis exercitus duces et milites regi Galliae4 fidem jurarunt Brisacique et Friburgi pars altera praesidiorum e Gallis est.
Elector Palatinus5 per Galliam ad eundem exercitum proficiscens non impetrata a rege venia deprehensus custoditur regis jussu. Nunc cum rege Angliae6 agitur, ut, si is velit, ex hoc malo aliquid nascatur boni. Noster vero princeps Palatinus7 huc rediit consultiusque duxit adhuc personam sustinere incogniti quam in tricas ob dignitatum certamina involvi.
Vale, illustrissime domine.
Illustrissimae Dominationis vestrae obligatissimus addictissimusque
H. Grotius.
Lutetiae, 11 Novembris 1639.