Nobilissime domine,
Memor et beneficiorum, quae a Nobilitate vestra accepi, et ipsius animi optime mihi volentis non potui sine magno dolore intelligere laesam ejus valetudinem, quam ut summus vitae Arbiter in melius restituat serio precor. Si commodiora intervalla nos distinguerent, accurrerem ad praestanda omnia, quae amicus amico potest officia; nunc cum id non liceat, supersunt ad Deum preces, quas spero fore
733
non irritas. Magno etiam D. cancellario2 opto, ut pedes capiti respondeant, id est valeant vigeantque.Interpellavi saepe Sublimitatem ejus de necessitatibus meis; miror tanto tempore nihil me accepisse responsi. Si dum legatione adhuc fungor et regni interest, ut eam cum dignitate sustineam, tam misere trahor, quid exspectandum erit uxori liberisque meis si quid mihi humanitus evenerit? Quare et illustrissimi domini Salvii3 et Nobilitatis vestrae opem imploro, ut his non incommodis tantum, sed in praesens anxietate, in futurum metu liberer; si tamen huic legationi videor idoneus, qua levari multo mihi sit satius quam pro cura ac labore malum pretium referre curas et labores alios. Cum vero D. Spiringius4 inimicitias prope capitales cum uxoris meae fratre D. Reigersbergio5 susceperit, non est, quod multum benignitatis sperem ab homine inimicitias quam amicitias latius extendente.
Galli assilire volentes Hispanica ad Salzam castra, ita nocturnis immensis imbribus partim interemti sunt partim disjecti, ut ad recolligendas copias tempore opus sit futurum. Interim promovet se hostis.
Vale, vir nobilissime, cum nobili uxore6 ac domo omni.
Nobilitatis Vestrae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Novembris 1639.