eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4414. 1639 december 3. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Non solo Gallorum consilio, sed ex consensu hostium quoque restituta commercia inde apparent, quod eodem tempore per Hispaniam Belgicamque paria

    785

    publicata sunt edicta. Judicant plerique a pontifice2 id confectum ad struendam viam indutiis universalibus.

    De Salza certe mirum, quod nunc dicitur, teneri adhuc a Gallis eam urbem, nisi arcanae pactionis aliquid intervenerit.

    De comite Harcurtio3 nihil habemus, nisi ex oppido Quires, in quo hostes eum circumsederant, viam sibi quaesiisse proelio, cujus adhuc exitus ignoratur. At dux Longavillanus4 ad Glenii5 adventum retro cessit amissis commeatibus bellique instrumento, quod navibus vehebatur. Ita Germeshemum et Neustadium et siqua minora ibi capta erant redient ad hostes. Ipse Longavillanus circa Metim hiberna quaerere dicitur nec abest metus, ne qui cum eo sunt Vinarienses aut diffluant aut Gallorum se numeris addant, pedites maxime, quorum res tenues sunt; equitum lautior fortuna, qui nuper partim sub Rosa6 partim sub Nassavio7 centenos hostium aliquot ceciderunt.

    De Turcarum irruptione in Hungariam sermones hic sunt, sed parum fidis auctoribus.

    De Koningsmarckio8 nihil scribo, quando is nunc in Westphalia non longe a Batavis esse dicitur.

    Audio cum dolore non tam firmam esse quam vellemus quamque publico expedit Sublimitatis tuae valetudinem. Eam ut restituat, excellentissime et illustrissime domine, Deum immortalem precor simulque, ut regni res prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3 Decembris ex novo Calendario 1639.

    Exspecto duo glossaria Gothica perveteri manu9. Ea si accepero simulque privatis curis, quibus premor hactenus, per Sublimitatem tuam liberer, spero nobilissimae gentis antiquitatibus non parum a me lucis accessurum10.

    Harcurtium aiunt caesis hostium ter mille non multis suorum amissis a fame imminente se liberasse et pervenisse Carignanum, ubi necdum satis in tuto est; et de ipso proelii eventu sermones sunt ambigui.

    Seditiosorum numerus in inferiore Normannia crescit ad XX, ut dicitur, millia, duce presbytero11.

    Scotorum delegati barones duo12 ad regem13 infensum actis eorum parlamentariis regiae potestati directe adversantibus admissi non sunt jussique ab aula

    786

    abscedere. Id vereor ne in bellum redardescat. Quid Anglia velit, parum adhuc liquet.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 582; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 670.
    2 - Urbanus VIII.
    3 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    4 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    5 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    6 - Rheinhold von Rosen.
    7 - Wilhelm Otto von Nassau.
    8 - Hans Christoph, graaf von Königsmarck, Zweeds bevelhebber.
    9 - Zie no. 4327, p. 653 n. 3.
    10 - Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Præmissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorvm Orde & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    11 - Jean Morel.
    12 - Charles Seton, graaf van Dunfermline, en John Campbell, baron Loudoun.
    13 - Karel I van Engeland.