Excellentissime atque illustrissime domine,
Venit ad me comes Licestrius2, cum quo longum habui sermonem praecipue in id intentus, ut perciperem, ecqua spes esset de eo foedere, de quo Hamburgi pridem agi coeperat. Cupidos esse Anglos videndi Palatinum3 nostris armis restitutum satis apparet. Paratos autem sua collatione sublevare armorum nostrorum impendia non video. Cum vero sciret et a Gallis et a Batavis incusari Anglos, velut qui Hispanis adversum Batavos faveant, dixit eam partem maris, in qua nunc sit classis Hispanica, inter montium ex Anglia prominentium brachia contineri ac proinde Anglici imperii partem omnium gentium jure habendam. Quare et classis Hispanicae praefecto4 imperatum ab admiralis Anglici5 vicario6, ut suppara deduceret et deducta non reponeret, cum alioqui in mari aperto reponere ea ipsi per pacis conventiones liceat et paruisse Hispanum. Quod si Batavis evenisset, ut receptum sibi sub eandem oram quaererent, illis quoque tutamen ab Anglia non fuisse defuturum. De privatis Anglis, qui naves suas Hispanis ad travectionem militum aut pecuniarum elocassent, dicebat regem Angliae7, ut saepe esset professus, talia non impedire magis quam probare fierique haec eorum, qui aut Hispanis aut Batavis eo modo utendos se praeberent, periculo. Nec siquid ipsis ob id ab hostibus eorum, quibus operam navarent, accideret hostile, id regem Angliae quicquam curaturum. Nunc vero cum classis Batava tanta, quanta unquam contra Hispanos adventet, videbimus, an longam sub sua ora moram ei permissuri sint Angli an armis, pulvere bellico rebusque ad naves pertinentibus eos sint adjuturi, unde cognoscere possimus, an aequitatem, quam verbis praedicant, rebus impleant.
Fui ego apud Bulionium8. Duo enixe ei commendavi, ut, quia prope esset mensis November, in tempore pararet eam pecuniam, quae ex foedere nobis debetur; deinde cum multos jam illustres captivos habeant, ut principem Casimirum9 et quos post Vinariensis10 mortem ipsi pro suis ducerent, Waertium11 et Encke-
651
fortium12, memores esse velint marescalli Hornii13 tam diu captivam trahentis animam. Neque nos id petere, quod pecuniae nostrae parceremus, quam pro ipsius libertate obtulimus satis magnam, sed quia Bavarus14 post captum Waertium adduci non potest, ut nisi eo recepto Hornium dimittat. Ostendi, quam gratum id beneficium Suediae rectoribus15 sit futurum, si, quod rex16 sponte sua Sublimitati tuae hac transeunti facturum se receperat, id nunc data tam benigna occasione impleat.Promisit utrumque sibi cordi futurum. Nisi vero ego ad ipsum venissem, se ad me venturum fuisse, ut mecum loqueretur de indutiis, quas in Italia fecissent cardinalis Valetta17, qui nunc mortuus est contracta ex suis domusque suae malis animi aegritudine et dux Longavillanus18. Concedendum id fuisse necessitati, quando nec pulvis bellicus nec copia alendis hominibus fuisset apud viduam19, parum fidis usam ministris, qui pecuniam regiam ad sex ferme milliones annuam male dispensassent. De cetero velle regem stare foederibus nobiscum factis nec quicquam fore, quod in ipso desideretur. Viduam vero jam collocutam cum rege, qui leucae itinere obviam ipsi processerit ipsamque duxerit in urbem Gratianopolim. Obtinuisse ab ea regem, ut tam Segusione sive Susae quam Avelianae, quae ferme sola viduae restabant, praesidium esset Gallicum. Dixi me haec omnia quo oportet nuntiaturum. Ex aliis id insuper intelligo multos amplexus ac lacrimas fuisse inter fratrem et sororem fortunae tam disparis, alterum felicissimum, alteram per hostes, per affines, per subditos male parentes, per amicos ac foederatos, rebus prope omnibus evolutam. Ad quae mala et hoc accedere, quod petenti id regi promiserit se pupillum filium ducem20 in Galliam perducturam velut ubi tutior a patruorum21 populariumque insidiis sit futurus. Hoc vero an permissuri sint Sabaudiae proceres, et, si nolint, an invitis ipsis id effectum possit dare vidua, multum dubito. Indutiae autem illae, ut scripsisse22 memini, productae sunt et, quantum video, producentur longius aut in plenam Italiae pacem transibunt. Ejus pacis has conditiones prospicere mihi videor, ut pupilli educatio penes viduam maneat, regimen imperii extra ea loca, quae Galli tenent, penes patruos sit.
Salzam obsederunt Hispani, nisi jam cepere. Nam aucti erant accessione peditum ad V millia, equitum CCC, machinis XX rem agebant, opperiebantur autem totidem alteras. Princeps Condaeus23, ut se his opponeret, Languedociae et nobilitatem et plebem armabat quanta poterat celeritate. Alii exercitus reducuntur in hiberna.
Brissaci consultatur etiamnum. Dicuntur quatuorviri, ut Gallorum postulatis
652
moras interponerent24, tempus postulasse cum Suedia ea, quae aguntur, communicandi. Nihil ibi fit.Hohentwilum circumsessum non tam arcte tamen, ut non exitus interdum pateant. Mercius25 ad Duslingam esse dicitur. Vinariensis eques apud Colmariam, pedes apud Ensishemum, Galli propius Slestadium. Nassavius26 cum multo equite et pedite nonnullo ad Waldshutum ivit, ut caesarianos, qui ibi transire Rhenum conantur, impediat. Rosa Gallorum rogatu dicitur cum aliquo milite profectus ut Jouxium arcem obsidioni Comitatensium eripiat. Ab Hassicis capta quaedam oppidula dicuntur Hattinga, Amenoburgum, Warburgum. Inde ire dicuntur in Wetteraviam. Episcopus Wurtsburgicus27 aliquid colligit militis. Grana28 ad Visurgim se fert.
Archiepiscopus Burdegalensis29, classis in Oceano regiae praefectus, ad Brestam est paratque se cum Batavis conjungere, quod si fiat, et Angli Hispanos, quia numerus multum excidit eum, qui pace inter duas illas gentes facta permittitur, ab ora sua jubebunt discedere, vix est, ut exitium evadat classis illa Hispanica, qua nulla major fuit post annum 158830.
Edita est funebris oratio in honorem ducis31 Brissaci a pastore ipsius32, diserto homine, pronuntiata. Ea aperte testatur ducem plane credidisse datum sibi venenum.
Noyerius33 valet meliuscule.
Morte cardinalis Valettae multi ecclesiastici et monastici reditus vacant aucturi, ut omnes existimant, opes cardinalis Riceliaci, qui de obtinenda, si quid regi humanitus eveniat, futuri regis pueri34 regnique tutela non desperat putatque id regis edicto posse confici. At parlamenta, quae ex moribus aliquod ea in re jus sibi vindicant, reginae35 favent nullius magis rei quam pacis desiderio.
De Rhaeticis rebus nihil video boni. Juratum Mediolani in foedus cum Hispano36, quo foedere protestantes in valle Telina sedem figere vetantur. Iter omne in potestate Hispani est. Is militem e Rhaetis conscribet, Rhaetorum utetur auxiliis foederum, quae Rhaetis cum Gallia fuere, vi prope omni exstincta, manente inani nomine. Galli pro Gulero37 nondum se movent, credo, ne protestantium, qui soli istis decretis se opponunt, partes sustentare in ipso Italiae limine atque conspectu videantur. Helvetii per se tardi studiis insuper distrahuntur. Ego animum non
653
sine moerore multa talia circumspectantem, quantum licet, literarum amaenitatibus recreo, iis praesertim, quae ad Gotthicam historiam38 pertinent. Exspecto linguae Gotthicae glossarium vetus, quod magno mihi usui futurum spero, ut et Spilmanni39, quod in Anglia paratur, veteris Teutonismi lexicon40. Exspecto et nummos, in quibus regum Westrogotthorum vultus ac nomina. Procopium41 vero a Lugduno Batavorum nobis pridem promissum nondum prodire video.Deus bonam nobis det pacem, bonarum artium altricem, idemque, excellentissime et illustrissime Domine, Sublimitatem tuam sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Octobris ex novo Calendario 1639.
Non placent Vinariensibus, quas rex Galliae proponit, leges, ut quae Austriacae domus fuere bello capta Galliae cedant; quae vero fuere principum Germaniae, ea restitui bello cessante debeant.
Rex Hispaniae Barcinone est. Exercitus Hispanicus ad Salzam et vicinis locis XXV millium esse dicitur.
Nova tributa in Normannia silent. Aiunt aulici ante mensem Februarium non rediturum huc regem.
In conventu Poloniae praeparatorio Cracoviensis provincia suadendum putat regi suo42 foedus cum imperatore43 et Hispano ad ulciscendam injuriam, quam principi Casimiro factam volunt aut extorquendam libertatem.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.