eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4430. 1639 december 17. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Ego quoque multum id metuo, quod indicant literae Excellentiae vestrae scriptae 5 Decembris2, ne alieniores fiant Germani non a Gallorum tantum, quos pridem non amant, sed et ab omnium cum Gallis cohaerentium societate, cum videant detineri eo in loco, ubi asservari solent aut bello capti aut rei majestatis electorem principem3 eodemque tempore capi Gallicis armis Palatinatus oppida, ut quidem hic fama est, praeter Francckaenthalium omnia et in regis Galliae4 verba adigi. Aut multum fallor aut vix erit, ut ea oppida tutentur5 Galli, cum et ipsorum pars maxima et Vinarienses fidi eorum comites ad Metim et Mosellae Mosaeque adsita recedant amissa Ringavia non levi cum sua clade, cujus solatium est, quod equites hostium nonnulli a Vinariensibus in agro Trevirorum caesi dicuntur.

    Princeps autem elector prodeambulat nonnunquam; fratres, qui hic sunt6, ad eum admissi sunt iterum et emissus e carcere quidam domesticorum ob deteriorem valetudinem. Verum haec non ita magni sunt momenti. Quid de re praecipua, id est, de libertate electoris, constiturus sit rex Galliae, brevi apparebit, ubi aditum, quem postulavit, ad regem acceperit D. comes Licestrius7 simulque a

    813

    rege Angliae8 literas tradiderit Windebanckius9, quibus literis dicitur rex Angliae significare regi Galliae ad ipsum a se missum electorem, cui si aures suas praebere rex Galliae nolit, aequum esse a se missum ad se remitti.

    De Lunenburgico10 eo minus miror, quae Excellentia vestra nuntiat, quod decesserit11 ab eo metus Piccolominaei12, qui magis eum quam nostri amor aut in causam favor ad tempus blandiri nobis fecerat. Qui autem temporum sunt homines, laeti sunt, si aliquid rerum mutetur, quod suae mutationi obtendant.

    De Norimbergensi conventu eadem hic audimus. Sed quid ille parere poterit, praeter invalidos questus et vota pro pace?

    Principis Mauritii13 consilium laudo plurimum. Paullius14 etiamnunc est apud D. comitem Licestrium, qui nunc valet recte.

    Quae de Anglia Scotiaque nuntiantur vehementer nos utrique regno bene volentes sollicitos habent, ne redardescat ibi bellum. Quodsi qua arte sopiri illi ignes possent - sperare autem id nos jubet comes Licestrius -, putem externa arma collatura nonnihil ad domesticam quietem. Haud dubie gravis est per se deliberatio multaque alia a se suspensa habet, debeantne regni Suedici rectores15 pati exire tempus foederis cum Gallia an id ipsum producere.

    Batavorum ab antiquo id ingenium est, ut successibus elati altum spirent, siquid sequius ceciderit subito residant. Habent controversias satis graves cum multis regibus ad res ipsorum non leviter pertinentes, ut opus non fuerit alias minus necessarias quaeri.

    Est in munere legatorum hoc vel difficillimum, quod in salutationibus et congressibus multa nascuntur ambigua, in quibus metuendum sit, ne aut regni, cujus res agunt, laedatur dignitas aut offensae subeantur saepe insanabiles. Ego quae servari antehac vidi ad D. Spiringium16 perscripsi17. Illud addam in literis ad regem Galliae reginae nostrae18 nomen initio literarum poni; subscribi autem literas a regni rectoribus.

    Excellentiam vestram fessam senectute, laboribus, interdum et morbis cogitare interdum de otio non miror. Laudo autem, quod suis desideriis publicas utilitates praefert, Deumque precor, ut vires ad id ipsum det animo ac corpori.

    Erlachius19 quae egit, apud populares ipsius non probantur metuentibus adeo appropinquantem sibi potentiam etiam illis, qui Gallicis foederibus illigati sunt.

    In Italia multi de induciis sermones.

    Rustica factio, quae nudipedum dicitur, regiis armis multum infracta est mittunturque in Normanniam quaesitores ad puniendos senatores Rotomagi, Cadomi autem magistratus, qui in opprimendis initiis seditionum suis in urbibus

    814

    aequo tardiores fuisse creduntur. Tamen non levis illis in partibus secuta est tributorum imminutio, quam spes est sarciri posse ex collatione ecclesiae hominum et ex aucto publicorum munerum numero.

    Pontificis nuntio20 qui hic est, quandoquidem extra ordinem missus peregit ob quae missus fuerat, significavit rex per admissionalem Berlisium21 se eum pro nuntio non ultra habere. Aderat22 et apparitor parlamenti significaturus eidem nuntio decretum, quo cavetur, ne posthac apud nuntios, quod pridem inoleverat23, sed apud finitimos episcopos, ex more veteri, vitae morumque testimonia fieri curent qui a rege ad episcopatus nominantur. Sic solent Galli, ubi Romae non ut volunt habentur, minari vicissim. Posset haec quidem via esse ad accidendam hic pontificis potentiam, sed plerunque, ubi privata recte posita sunt, negliguntur publica. Creditur autem cardinalis24 perterrere pontificem, ut perpetuus hic Sedis Romanae legatus ab ipso constituatur. Hodierni enim Quirites malis ac metu domiti multa concedunt, quae sponte concessuri non essent.

    Princeps Arausionensis25 habet quod gaudeat:

    Στύλοι γὰρ οἴϰων παῖδές εἰσιν ἄῤῥενες26.

    Et reges crescentem ejus potentiam non inviti aspiciunt.

    D. Somersdijckius27 in Anglia pro more receptus est. Neque ibi quicquam in Batavos durius cogitari arbitror nec sinunt tempora. Verum est regem Galliae illustrissimo comiti Licestrio ea dixisse pro Ruperto principe28, quae ipse comes promissi vim habere sentit, ministri autem regii eadem ut comiter dicta, non ut fidem adstringentia accipi volunt.

    Turcam29 certa jam cum Persis Venetisque pace non quieturum et ago arbitror. Sed paratus omnes ejus mare spectare videntur. Batavorum respublica D. Hagae30 ejusque similium consiliis utatur velim.

    Scripsit regina Bohemiae31 ad Ohmium32 et Germanos, qui in exercitu sunt, filium suum33 libertate mulctari, quod Germanicae libertati operam cum ipsis navare voluerit. Non id tantum commovit animos, sed et quod Kintzingam Galli Vinariensibus per vim eripuere dicentes omnia regis esse. Neque huic offensae leniendae aliud hic34 adferunt quam bona verba et spem. Interim narrat Coolhasius35, qui ex clade Ringaviensis huc venit, Gallicum exercitum mire exhaustum

    815

    fugis, cum Vinariensibus simul pervenire ad VII millia, duci Carolo36 ad Therbachum properanti esse37 peditum tria millia, equites mille quingentos; aegre illis in locis subsistere posse Longavillanum38, desertum Oppenhemium. Sed captum ait39 Creutznatzum et idem putat de Confluente, non ego.

    Mittitur Norimbergam a rege Grangius40.

    Nuntius pontificius magna minatur dicitque habere pontificem, undo se vindicet, etiam in ipso hoc regno.

    Deus christiano nomini propitus sit vestramque Excellentiam cum domo tota bonisque omnibus servet.

    Excellentiae vestrae perpetua observantia addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 17 Decembris 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 14/24 Xbris. A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 209. Gedrukt Epist., p. 585. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Karl Ludwig van de Palts.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘tutantur’.
    6 - Moritz, Eduard en Philipp van de Palts.
    7 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant.
    8 - Karel I.
    9 - Thomas Windebank.
    10 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    11 - De copie te Uppsala heeft ‘discesserit’.
    12 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi, keizerlijk bevelhebber.
    13 - Moritz van de Palts.
    14 - Friedrich Pawel von Rammingen.
    15 - Voor hun namen zie men no. 4277, p. 567 n. 2.
    16 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    17 - De brieven aan Spiring van dit jaar ontbreken.
    18 - Christina van Zweden.
    19 - Johann Ludwig von Erlach.
    20 - Ranuccio Scotti, nuntius van Urbanus VIII. De woorden: ‘qui ... nuntio’ ontbreken in de copie.
    21 - Nicolas Faure, sieur de Berlize.
    22 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘adorat’.
    23 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘imolaverat’.
    24 - Richelieu.
    25 - Frederik Hendrik.
    26 - Euripides Iph. Taur. 57.
    27 - François van Aerssen, heer van Sommelsdijk.
    28 - Ruprecht van de Palts. Hij bevond zich in keizerlijke gevangenschap.
    29 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    30 - Cornelis Haga, voormalig Staats ‘orator’ te Konstantinopel.
    31 - Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen.
    32 - Johann Bernard von Oehm.
    33 - Karl Ludwig van de Palts.
    34 - De copie te Uppsala heeft ‘huc’.
    35 - Wellicht de kolonel Abraham Coolhasius.
    36 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    37 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘spe’.
    38 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    39 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘ad’.
    40 - Jacques de Loys, heer van La Grange aux Ormes.