eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4432. 1639 december 17. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Aditum ad regem2 postulavit D. comes Licestrius3, ut secum adducat Windebankium4 cum literis regis Angliae5. Ex aliis intelligo eas literas in hunc scriptas sensum principem electorem6 a se missum ad Galliae regem. Si regi Galliae eum audire non placeat, sibi eum ut remittat. Deambulat interdum princeps elector. Quidam nobilis7, qui apud eum in custodia fuerat, ob deteriorem valetudinem emissus; fratres, qui hic sunt8, permissi iterum principem alloqui. Quid futurum sit, brevi videbimus. Estque id magni momenti, cum haud dubie multum commoverit Germaniam hujus rei fama accedente simul et altera omnia Palatinatus loca Franckendalio excepto a duce Longavillano9 capi et in verba Galliarum adigi.

    Interim multum in Italia de indutiis agitur et ob pacis negotium exspectatur hic Mazarinus10. Nuntium enim, qui hic est11, quia extra ordinem venerat et mandatum sibi negotium peregit, rex ultra pro nuntio agnoscere non vult idque per Berlisium12 ei significavit. Aderat eodem tempore publicus parlamenti apparitor, qui significaturus venerat nuntio parlamenti decretum, quo repetitur mos vetus, ut qui ad episcopatus nominati sunt curent de vita ac moribus suis inquisitionem fieri per vicinos episcopos, non per nuntium, quod ab aliquanto tempore inoleverat. Sed eum nuntius audire noluit. Ea constitutio longe optima an diu valitura sit an ut pleraque hic bona instituta cum tempore amissura vires, videbimus. Ceterum mos hic est Galliae, ubi aliquid Romae fit, quod ipsis displicet, sicut sane injuria illi facta est legati Gallici13 domestico occiso14, mutuo Romanis aegre facere ac minari, quod a viris ejus aulae peritis semper sit proditum plus ibi terrore quam blanditiis profici.

    818

    Longavillanus e Ringavia cum clade expulsus est; contra hostium equites nonnulli a Vinariensibus caesi in agro Treverico. Videntur et hi et Longavillani milites apud Metim inter Mosellam Mosamque hiberna capere.

    Exspectamus conventum Norembergensem, qui, ut credibile est, pariet querelas et varia consilia hominum, quae cupiunt, effecta dare non valentium.

    Cum duce Lotharingico15 agitur quidem offerturque ei bonorum restitutio oppidis tribus in perpetuum urbibus praecipuis duabus ad pacis tempus penes regem mansuris. Sed non puto ita imprudentem futurum ducem, ut se ab imperatore16 et Hispano17 abstrahi patiatur.

    Apud Helvetios magis magisque suspecta fit Gallorum tam valida vicinitas multumque improbantur ibi quae fecit Erlachius18.

    Dicitur rex ad Normanniam accessurus ad exstirpendas reliquias rusticorum, quas nudipedes vocant et puniendam Rothomagi senatorum, Cadomi magistratuum negligentiam, qui seditionum eis in oppidis initia dissimulando aluerunt.

    Pecuniae hic parantur tum ex contributione ecclesiasticorum nimis sane divitum tum augendo numerum eorum, qui munera publica funguntur.

    Qui Hassicas res hic agit19 pecuniam praenumerari vult, ut in bellum redeat landgravia20. Sed Galli semel ab illis emuncti nolunt bis idem peccare.

    Vidi picta insignia eorum, a quibus cardinalis Riceliacus trahit originem, quae deducitur ad imperatores Germanos, Constantinopolitanos, reges Galliae, Angliae, Castellae, Portugalliae: ita facile avos inveniunt quibus favet fortuna.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae valetudinem, quam labefactatam nonnihil cum summo dolore intelligo, vigori suo restituat resque ejus tum publicas tum privatas secundet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 7/17 Decembris 1639.

    Susurri hic sunt de conjugio Casimiri principis21 cum filia fratris regii22.

    Vinarienses ferme omnes dilabuntur abducti longe a suis neque amantes Gallici dominatus. Longavillanus receptum sibi quaerit contra se habens Glenium23, Beckium24 et ducem Carolum cum bonis e Belgica auxiliis. Habere dux Carolus dicitur MD equites, pedites ter mille. Coolhasius25 huc venit. Refert Gallos omnes caesos aut diffugisse. Vix restare XXX equites, pedites CCC de cohortibus tribus. Cladem in Ringavia magnam fuisse. Captum dicit Creutzenacum a suis. Addit et Confluentem. Oppenhemum rursus desertum. Ipsis autem Vinariensibus per Gallos vi ereptam Kinzingam dicentes omnia illa regis esse.

    819

    Regina Bohemiae26 ad Ohmium27 Germanosque scripsit filium suum28 in malo esse, quod ipsis bene voluerit. Ea res movet animos. Lagrangius29 sperat fore, ut a rege mittatur Norimbergam. Nuntius pontificis dicit pontifici30 non defuturas rationes, quibus injuriam vindicet tam in regno hoc quam extra hoc regnum.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 584; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 673.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    4 - Thomas Windebank.
    5 - Karel I.
    6 - Karl Ludwig van de Palts.
    7 - Niet geïdentificeerd.
    8 - Moritz, Eduard en Philipp van de Palts.
    9 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    10 - Jules Mazarin -Giulio Mazarini-.
    11 - Ranuccio Scotti.
    12 - Nicolas Faure, sieur de Berlize.
    13 - François-Annibal, markies van Coeuvres, hertog van Estrées.
    14 - Charles de Rouvray.
    15 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    16 - Ferdinand III.
    17 - Philips IV.
    18 - Johann Ludwig von Erlach.
    19 - Winand von Polhelm.
    20 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    21 - Jan II Kazimierz.
    22 - Anne-Marie-Louise d'Orléans, hertogin van Montpensier (1627-1693), dochter van Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    23 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    24 - Johann von Beck (1588-1648).
    25 - Zie no. 4430, p. 814 n. 16.
    26 - Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen.
    27 - Johann Bernhard von Oehm.
    28 - Karl Ludwig van de Palts.
    29 - Jacques de Loys, heer van La Grange aux Ormes.
    30 - Urbanus VIII.