Excellentissime atque illustrissime domine,
Cum missus a rege2 D. Chavigniacus3 nuntium4 accessit - factum id autem non domi ipsius nuntii ob disputationes quasdam de honoris mutui signis, sed in monasterio franciscanorum - eique significavit regem abstenturum ipsius conspectu neque enim passurum, ut legatus Romae suus5 aut pontificem6 aut Barbarinum cardinalem7 accederet, donec satisfactum regi esset de proscriptione facta adversus domesticum legati8, quam secuta esset caedes cum maximo etiam animae ejus, qui occisus esset, periculo. Multi tunc sermones inter eos habiti acres dicente nuntio scire se id agi, ut pontificis potestas per Galliam minueretur, etiam quoad spiritualia, plane quasi etiam in temporalia jus aliquod haberet pontifex, ut Romani somniant; susurrari de synodo Galliae nationali; ea si habeatur, plures
830
pro pontifice futuros. Nihil in hoc negotio publicum verti, sed iratum cardinalem9 quod bulla ad eum Roma non veniret de generalatu cisterciensis ordinis, qui institutorem habet Bernhardum Claraevallensem10.Haec diluit Chavigniacus dicens haec, quae nunc agerentur, ad jus gentium, non ad ecclesiae res pertinere. Generalatum vero illum non captanti cardinali delatum consensu magno totius sodalitatis. Habere quod queratur Gallia de eo, quod pontifex tam diu differat creare cardinales, cum eos fieri intersit et ecclesiae universalis et Gallicae, ut sint, qui Gallorum desideria promoveant, qui curent, ut, si quid tale evenerit, bonus legatur pontifex. Discessum est non obscuris animorum offensionibus.
Ex eo non cessavere, qui hic sunt, episcopi remedia his malis quaerere, sed partiti inter se ut locis ita consiliis, qui pontifici student apud cardinalem Rupifocaldium11, qui vero regi apud Bituricensem archiepiscopum12, omnium antistitum vetustissimum. Sed horum etiam, quosdam a nuntio tentatos labascere intelligo. Puto hunc futurum exitum, ut cardinalis quae vult Romae obtineat, forte et legationem perpetuam; nam et archiepiscopatum sibi destinat Remensem primatis gaudentem titulo, quem qui nunc tenet Guisius13 de matrimonio cogitat.
De Palatini electoris14 negotio, postquam regem cum Windenbankio15 convenit comes Licestrius16, Windebankius autem cardinalem, cum regis Britanniae17 ad utrumque literis, deliberatur adhuc, nequedum idem Windebankius ad electorem admissus est.
Interim dilabuntur de exercitu Vinariensi multi admodum; et contra Longavillanum18 coëuntibus Belgis, Lotharingicis, Bavaricis, forte et caesarianis non satis video, quomodo defendi possint quae in Palatinatu cis Rhenum facile capta fuere.
Pontem apud Maguntiacum habet Glenius19. Constantiam autem importata est vis magna machinarum. Insula Rheni, quae Turris Murium dicitur, jam ab hostibus tenetur.
An indutiae sint ad Salzam et in Italia, mihi non liquet. Multi ita credunt, quia neutrubi quicquam agitur et in hiberna reductus est qui trans Alpes agit tam Gallorumque quam Hispanorum miles. Illud mihi constat monachos duos dissimulato habitu a cardinali Riceliaco in Hispaniam missos acturos clam cum Olivario20. Harcurtius21 ex Italia huc venit.
Turca22 Ragusiam misit vim ingentem commeatus et belli rerum. Inde metus
831
in Italia, ne in Calabriam satis apertam, moveatur bellum. Quod si fiat, vix ausit Romae consistere pontifex, Hispanus23 autem suis rebus timens properaturus sit ad pacem, qualemcunque habere possit.Gaudent Angli indictum a rege suo Angliae parlamentum in mensem Aprilem archiepiscopo24 maxime annitente, qui censuram non timet, innocens vitae et suo contentus. Sperant inde multis malis remedia, etiam Scotorum motibus, qui consensu Angliae conspecto redituri ad sanitatem putantur.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, res regni tuaeque Sublimitatis prosperet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 14/24 Decembris anni 1639.
Longavillanum in periculo esse intelligimus, Glenium ad Bingam recipiendam ivisse. Mosellae ripam teneri a Beckio25 et Lamboio26. Erlachius27 mutata possidendi causa regis Galliae vicarium generalem se vocat nulla Germaniae mentione.
Disputant Helvetii, an Brisacum transmitti commeatus debeant.
Normannia duos milliones offert regi, ut neglectae seditionis crimina redimat.
Manet Hispani cum pontifice dissidium.
Praefectus Melites28 omnes equites vocat ad arma, mittit ad pontificem et principes alios auxilio rogatum.
Turca chausium29 misit Viennam excusatum pacis turbamenta, quae in Hungaria evenerant.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.