Illustrissimo clarissimoque viro domino Hugoni Grotio, regnorum Sueciae apud christianissimum regem legato, C. Barlaeus s[alutem] p[lurimam] d[icit].
Pugnavimus, vicimus, triumphavimus,2 illustrissime Groti. Arena Martis arenae Britannicae fuere, causa libertas, partes Hispanus et Federatus Belga, modus commissae inter se classes et veliferae arces. Succubuere signis nostris di hominesque, vel sacris vel profanis appellationibus clari. Teresas, Apolonias, Fortunas, Aquilas, Famas, Orpheos, Petros, Jacobos, Michaeles, Alexandros mersimus, exussimus, cepimus.3 De Sanctis victoriam retulere gentium dii, Neptunus, Aeolus, Vulcanus, ut de christianismo - da veniam verbo - triumphasse videatur gentilismus.
497
Documenta dederunt potentissimi Ordines quantis rebus pares sint, cum reipublicae salus ἐπὶ ξυρου̂ ἵσταται ἀκμη̂ς.4 Res tantas geri sine teste nefas putavi. Contuli ad communes patrum et populi plausus privatam vocem, et oratione primum,5 inde poemate6 elocutus ea fui quae effari perquam suave fuit et gratum. Sinistra silemus libentius quam fatemur, circa prospera facundi sumus et ab argumento eloquentiam mutuamur.
Tu, vir summe, qui non nisi delicatis literatorum asellis et mullis elegantiarum vesci amas, qui non nisi sesamo et papavere aspersos carminum globulos7 emunctis naribus8 adhibes, nihil quoque contingere amas nisi planum, floridum et vernans, nihil audire nisi harmonicum et concentibus conspirans, si haec mea legere dignaveris, mitiore censura distringe. Audeo commenta mea tibi impartiri qui ad carmen et orationem olim nobis praeivisti et viam monstrasti qua ad Phocidem itur.9 Nec possunt non tibi grata esse ea quae de patriae tuae felicitate prosperisque successibus liquido testantur.
Fuit hic uxor tua domina Grotia, cum qua - vide quam non sim miser - per amicorum hic mensas, quibus hic effuse excepta est, una cum Hoofdiis, Vossiis, Vicofortiis, Cloeckiis ambulavi.10
Vale, seculi nostri decus, et me, quod facis, amare perge.
Amstel[odami], XXVIII Decembris 1639.
Salutat Excellentiam tuam collega meus clarissimus Vossius, etiam nobilissimus Vicofortius.
Adres: Illustri ac magnifico viro domino Hugoni Grotio, regnorum Sueciae apud christianissimum regem legato, eruditorum Phoenici ac principi, Lutetiam.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Ian.
Caspar Barlaeus aan Constantijn Huygens, december 1639
Nobilissimo viro domino Constantino Hugenio, equiti, celsissimo principi a consiliis et secretis, Zulechemi domino, C. Barlaeus s[alutem] p[lurimam] d[icit].
Pugnavimus, vicimus, triumphavimus, clarissime Zulecheme. Arena Martis arenae Britannicae fuere, causa libertas, partes Hispanus et Federatus Belga, modus certamen navale, commissis inter se classibus et veliferis arcibus, vindex fautorque noster Deus. Succubuere Belgarum signis di hominesque, vel sacris vel profanis appellationibus clari. Teresas, Polonias, Fortunas, Famas, Orpheos, Petros, Jacobos, Michaeles, Alexandros, etc. mersimus, exussimus, cepimus. De Sanctis victoriam retulere gentium dii, Neptunus,
498
Aeolus, Vesta, Vulcanus; ut de christianismo - da veniam verbo - triumphasse videatur gentilismus.Totius victoriae momentum in duobus positum est. Primum illud est, quod paucis navibus potentissimam et numerosissimam classem invaserit imperator noster et in casses truserit. Alterum illud, quod nullo navali facinore maior dignitas ac reverentia reipublicae nostrae accesserit, quam hoc ipso. Dum alii civium domi gaudent, alii minus ϕιλοπάτριδες dolent, alii festis ignibus laetitiam testantur, ego ad exemplum celebris cynici,11 triumphantibus ob similem victoriam Athenis, literarum mearum vascula, quae quotidie pauper inhabito, per ora civium non indoctorum pergo volvere et rotare, ne publica gaudia fastidire videar et tacita morositate damnare aut vilipendere superum favorem. Elocutus sum ea quae scio et quae eloqui posse volupe admodum mihi fuit. Sinistra quippe silemus libentius quam fatemur, circa prospera facundi sumus et ab argumento eloquentiam mutuamur. Scripsi orationem, quam habui publice, praesente Venetorum legato, qui tum temporis nuptiis intererat filiae e Papali Bracca genitae.12 Cumque viderem omnes gratulantium voces in Trompium dirigi, Auriacum meum non in laudis partem pertraxisse putavi satis, sed ut victoriae autorem praecipuum, imperio maritimo ac autoritate maximum, praedicavi et poemate, uti meus mos est, celebravi.
Tu, cum non nisi literatis doctorum asellis et mullis elegantiarum vesci ames, nec nisi conditos aromatibus et sesamo aspersos carminum globulos emunctis naribus adhibeas, nihil quoque contingere cures nisi planum, floridum et vernans, nihil audire nisi harmonicum et concentibus conspirans, veniam peto obsecroque, ut orationem tumultuarie scriptam et poema inter deliberationes eroticas natum mitiore censura distringas. Obstrepuit saepe poetico furori Cyprius13 et quia bonam mentem non eiuravi, volui et amator esse et vates, Cirrham et Paphon,14 Parnassum ac Cithaerum15 concutere. Accipe, amicorum illustre sidus, exemplar unum tibi; altero se oblectet in patrias artes erudiendus Constantinus iunior.16 At illud auratis lineolis fulgens celsissimo Auriaco pro me offer. Si modesta praedicatione illud patriae patri probaveris, reliquis hoc ipsum tuis erga me meritis attexam.
Aderit propediem ingeniosissima Tessela, quam si in ordinem equestrem adoptare velis ipse, feram, licet impatientius.17 Rivalem nullum alium patiar praeter te. Si mutus mutae ἐϕιππάζεσθαι desideras, non equidem invideo. Epigrammati tuo responderem, sed vereor, ne delabar in abyssum. Difficile est modum servare in pruriente argumento.
499
Fallax procus nolo vocari, sed constantissimus domesticae felicitatis curator. Verum περὶ τη̂ς ἱππικη̂ς coram latius.Vale, praestantissime clarissimeque Hugeni, et me, quod facis, constanter ama. Filiolos saluta et filiam.18
Raptim. Decembris anno 1639.
Adres: Aen mijnheer/mijnheer Constantinus Huygens, ridder, heer van Zuylechem, raedt ende secretaris van sijne Hoocheydt, woonende achter 't Hoff.19 Hage. Port.
Bovenaan de brief in de uitgave van Barlaeus' brieven staat: Constantino Hugenio.