Illustrissime domine,
Nullis satis verbis exprimere possim, quanto mihi dolori sit videre post labores illustrissimi2 comitis Licestrii3 et literas regis Britanniarum4 per Windenbanckium5 allatas nihil adhuc profici ad relevandam6 domum tantam post tot calamitates hac nova infortunii accessione, nisi quod rex Britanniarum expergiscatur, oppressam. Toto animo opto, ut regina nostra7 in hoc negotio, quod per affinitatem quoque et cognationem et fastigium regnis suppar ipsam contingit, non minus quam in aliis ostendat se clementissimam et nos misericordis sui animi ministros faciat; Deus autem mandatis ejus piis bonos det eventus8. Ego certe nulli rei libentius impendam quicquid in me aut est industriae aut esse potest diligentiae.
Quae ex hoc Gallorum, quod cepere, consilio mala nasci possint, Excellentia vestra prudenter prospicit et eorum jam pars apparet. Multum enim vereor, ut post menses aliquot praeter nomen et reliquias tenues aliquid restet fortissimi illius exercitus, qui a ducis9 sui nomine et exemplo multum adhuc virtutis famaeque retinet.
Conventum Suediae futurum et ego audio. Spero illustrissimos regni rectores10
840
in posterum legatis suis prospecturos, ne anxii semper circumspectent11, unde inveniant12 quod ad dignitatem sustinendam est necessarium.Quin13 justissimas causas Suedia habeat de pace cogitandi in id tempus, quo exibit foedus cum Gallia, negari non potest. Si tamen Anglia in societatem posset attrahi, sine qua plane prostrata jacet domus Palatina, et pecunia a Gallis, fide autem societatis a Suedis accepta moveat se in imperatorem14 landgravia15, de quo dubitare nos vetant qui hic sunt Hassici16, posset nostris armis, qui venit, annus boni aliquid promittere. Galli res quidem agunt suas et aperte satis nulla Germaniae cura. Interim hostilium copiarum partem distinent.
Scotos ad justa obsequia reductos utinam videamus. Si in Anglia habetur parlamentum, quod futurum hic dicitur, poterunt inde consilia suppeditari regi Britanniarum ad firmandam pacem internam et bene ponendas17 rex externas.
Itali Turcica arma valde metuunt. De Ragotskio18 exspectemus, quid allaturus sit Bysterveldius19, si tamen certi allaturus est aliquid et non verba ambigua, qualibus uti solent qui in omnes partes, quacunque se ad res suas agendas ostentat occasio, vertunt sese.
De conventu Poloniae dissoluto maxime ex verbis acerbis Oselinskii20 in nuntiorum terrestrium unum21 paria cum Excellentia vestra intellexi insuperque inter capita deliberationis fuisse de prohibendis accumulationibus sacerdotiorum et titulis, quos Polonis largiuntur extranei principes; item de Graecis ritibus tolerandis vetandisve, an rite facta sit Curlandiae concessio, et de vectigalibus.
Qui e Suedia missus erat22 ad expostulationem faciendam super irruptione in Livoniam, serius venit ob abruptum ita subito conventum.
In Normannia rusticae factionis reliquiae sunt aliquae, non magnae tamen. Civitates magno pretio regis indulgentiam emercantur.
Gaudeo in Batavis quiescere ista de indigitamentis, de praegressionibus rebusque ejusmodi: τὸ ϰαϰὸν εὖ ϰείμενον μὴ ϰινεῖν23. Quin multa circa illas aliasque res ab Excellentia vestra discere possint Batavi, non dubito. Sed an gratiam habituri sint pro documentis, nescio.
Multi sunt qui in arcano inter Gallos et Bavaros aliquid convenisse suspicantur eo etiam moti, quod cum in periculo esset Longavillanus24 prementibus eum a
841
Mosella Lamboio25, Beckio26 et Hispanis, si eodem tempore in eum venisset Glenius27, is ipse subito trans Rhenum in Sueviam se tulerit ablato etiam, qui inter Magontiacum et Gustaviburgum erat28, ponte. Nunc illis ad Mosellam hostibus opponere se dicitur Nassavius29, Longavillanus vero munire Crutzenacum et Bingam, machinas habere ad Overvesaliam, militis partem maximam ad Alshemum et vicina.Legatus Polonicus30 ex Flandria Angliam petiisse dicitur.
Caesariani pergunt in aedificatione castelli inter Argentoratum et Brisacum.
Inter Vinarienses et Gallos multae quotidie nascuntur controversiae. Rex Galliae promittit episcopo Basileensi31 et nobilitati Alsaticae salva omnia, modo fidem ipsi dicant.
Helvetiorum, qui Hispano32 favent, valde ei favent. Qui in Gallorum sunt partibus Gallos ipsos suspectos habent. Neque Rhaetorum in conspectu infelicia exempla sanare eorum discordias valent.
Audimus jam Taurinorum arcem infeliciter ab hostibus oppugnatam et commeatus quosdam hostium ab Harcurtio33 interceptos; importatas ab hoste in Constantiam machinas XLII; Bavaricorum quosdam ad Hohentwilam manere ad reprimendos excursus; vestes hinc et pecunias mitti tum pro Longavillani milite tum pro praesidio Brisacensi; Gassionem34 intrasse in Rothomagum cum militibus quater mille, ut tuta sit sedes missis ad inquisitionem; factionis rusticae reliquias in proxima loca Britanniae Armoricae se recipere.
Tributa hic imponuntur secundae classis divitibus et opificiis rebusque aliis.
Deum oro, ut Excellentiae vestrae commodam det senectutem, ut ea corpore animoque vegetis auxilium diu adferat bono communi, cujus causa multi labores tolerandi, quaedam et fastidia superanda sunt.
Faciamus quod nostri est officii ὀρϑὸν τὸν νοῦν35.
Excellentiae vestrae perpetuo observantiae cultu devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, fine ipso anni 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Ps. in Gravenhag. den 7 Ianuary st. n. A.o 1640.