842
Frater optime,
Quas primas abs te accipiam literas, ex iis spero me cogniturum edi coepisse illa de Antichristo2, ut sequantur ea, quae jam habes de Fide et Operibus3 ac deinde quae mittam ad Decalogum4. Sum ad haec omnia publicanda et voti et promissi reus. Quod si tibi odium metuis, facile invenies aliquos a factionibus remotos, qui ista curent.
Nulla res magis excitavit principum iras in eos, qui ab E.R. secessionem fecerunt, quam contumeliosissima nomina, quibus ab his illi producebantur, nihil etiam nunc magis obstat reducendae unitati, ad quam procurandam aequis modis omnes ex Christi praecepto et professione, quam in Symbolo facimus, obligamur et ad quam forte Turca5 nos impellet, qui nunc cummaxime Italiae imminet. Primum est amoliri ea, quae alteros prohibent ab audiendis placide alteris. Spero me adjutores reperturum. Certe laborare non desinam et immori etiam tam pulchrae cogitationi laetum erit conscientiae.
Vale, frater optime, cum uxore6 et liberis7 et parentes8 nostros semper pacis christianae amantissimos saluta.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 31 Decembris fine anni 1639.
More evenit, ut hoc ipso tempore tam Francorum, quam Hispaniae rex9 pontificem10 in ipsorum jura involantem ferre nequeant. In Hispania qui fuit nuntius11, taedio rerum mortuus est. Hic qui est12, aditur a nemine, adit neminem. Si pax nunc esset, sperarem concilium universale occidentis.