Frater optime,
Memini literas istas, quae tam sero ad te pervenerunt,2 per Spiringium3 missas. Itaque posthac eo circuitu abstinebo.
Exspectabo paginas a Qq ad Aaaa et menda annotabo atque transmittam.4 Si Amstelodamum excurris, spero et tibi et Vergoesio5 curae fore, ut certe haec postrema nitide edantur; simul intellecturum te ex Blavio, an post absolutam editionem novam de Iure belli ac pacis6 velit edere nostra Annotata ad Vetus Testamentum,7 quae iam confecta sunt a me omnia exceptis paucis libris dubiae auctoritatis, ad quos nunc scribo pauca. Descripta autem sunt omnia ad Ezechielem usque, ita ut restent describenda tantum pars ad Ezechielem, ad Danielem et ad XII Prophetas minores, quod fieri poterit vel currente praelo. Erit opus, ut spero, perutile.
Portugallensem controversiam gaudeo iam tibi percognitam, ut de ea ex arte nostra loqui possis.8 Universitas Conimbrica tota olim pro Catharina, unde orti sunt duces Bragantiae,9 respondit. Exspectantur hic legati inde,10 qui tanquam regis excipientur.
Regnum Suediae nunc in aere meo non est. Recepi enim e Gallica pecunia quae mihi debebantur.11 De Brasseri uxore12 doleo. Quae de me revocando sparguntur, falsa esse non dubito. Quod si tamen id evenerit aliquando, possem in loco quieto quietus vivere.
92
Pelsius13 nondum mihi, sed domesticis dixit abiturum se brevi ad patrem. Id si ita sit, mihi incommode eveniat carere scribentis auxilio. Quare quaeso dispicias, an quis reperiri possit καλλίγραφος, diligens, Latinae et Graecae linguae non ignarus. Si reperias, de eo me edoce.
Postquam haec scripseram, dixit uxori Pelsius se patris iussu abire. Exspectabit, donec aliquis veniat, qui locum eius impleat. Sed diu exspectare non potest; quare properandum nobis erit. Opus est bene norit epistolas claudere.
Salmasius aliquoties apud me fuit. Extima omnia parat defendere, etiam Petrum in Italia nunquam pedem posuisse.14 Miror tantum posse sectaria studia.
De recudendis quas indicaveram paginis15 noli quiescere, donec res confecta sit. Non ero securus, priusquam factum esse norim. Reginae matris mors16 hic celatur, donec transierint choreae nuptiales.17
Petri18 impudentiam miror, qui nobis emendum [se] putat et quidem, quanto ipse indicat, si officium faciat. Agit quae vult, feret quae non volet. Pro merito cuique suus erit honos. Rogo te omni modo historica nostra19 facias tuae potestatis. Vides, in quo periculo futura sint apud υἱοὺς ἀπειθεῖς.
Barcino ultra duos menses defendi non potest. Auxilia hic tarde procedunt forte ob cupiditatem Gallorum volentium a Catalanis exprimere ea, quae sponte non sunt concessuri. Portugallici legati, ut dixi, hic exspectantur ac sine dubio hic excipientur ut regis legati. Alii reges ea in re non sunt properaturi, sed speculaturi eventus. Nescio an verum sit Maderam et Terceram insulas novi regis accessisse partibus. Si id verum est, poterit idem sperari de India Asiatica et limites ibi poni Batavos inter et Portugallos. Nam in Brasilia dubium non est, quin Batavi arrepturi sint has Portugallorum discordias, ut quod ipsis deest recupere[n]t.
In Italia quiescitur. Videntur res ire ad inducias longas. Principes Sabaudi volunt se bello eximere. Qui extra bellum sunt, ut Veneti et Mantuana,20 implicari bello nolunt. Persa pacem habet cum mogore21 et finitimis eoque facilius pacem firmam conficiet Constantinopoli, ubi et legatus Polonicus exspectatur. Helvetii et cum Hispanis multa habent controversa et plane diffidunt Gallis.
93
Vale, mi frater, cum optima matre, uxore et liberis. Noli, quaeso, Petri vitia ipsi aliquando pessime eventura fovere dissimulando.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
10 Februarii 1641.
Iohannes Waertius22 iam in arcem Nanciaci perductus est, ut permutetur cum marescallo Hornio. Videntur hostes iterum circumsessuri Hohentwilam.