252
Mi frater,
Misi errata iam omnia ad finem Pppp,2 id est quousque pagellas accepi. Vigilate, quaeso, ut et errata bene annotentur et quam optime edantur tria opuscula cum Appendice.3 Audio inter correctores Blavii esse quendam Aialam nomine,4 qui sacerdos fuit. Eum hominem metuo, ne turbas nobis det editionem aut impediendo aut corrumpendo. Deum serio precor, ne quid Appendici illi, quam aliquando utilem fore confido, mali quid [sic] eveniat.
Petrus5 huc ne veniat. Mihi enim molestiarum satis aliunde est. Pridem ille nihil agit eorum, quae volumus. Salmasius hicne mansurus sit an Lugdunum reversurus, nescimus. Sed Petavius6 librum eius de Primatu exspectat non parsurus ei, si quid reprehensioni sit obnoxium. Et quantum iudico, satis materiae praebebit Salmasius.
De legato Portugallico7 quid in Anglia decretum sit, nondum ex legato qui hic est Anglico8 cognovi. Rumor de induciis Belgicis9 artificium fuit Bruxellense ad sedandam spe pacis plebem satis alioqui inquietam.
Hasselarius pater10 mihi propinquum quendam suum pro scriba commendat; verum manus, quam mihi transmisit, non placet. Ei, qui mihi scriba sit futurus, necesse est, sit manus firma ad literam Italicam bene aequabilem, deinde ut et Graece bene pingat. Hoc an ille brevi tempore assequi possit, nescio. Itaque nihil certi habeo, quod respondeam. Caetera, quae de eo intelligo, bene conveniunt meis desideriis.
Edidit Mileterius de Eucharistia libros duos,11 Eis contineri sensum romanae ecclesiae negant ministri Carentonienses Aubertinus, Daillaeus, Drelincurtius.12 At affirmat magnus cardinalis, qui addit ab id negantibus sententiam romanae ecclesiae non intelligi.
In Catalania Motta Hodincurtius13 hosti it obviam. In Portugalliam duces equestres mittuntur equos et equitem praebituris Portugallis. Eunt eo et legati a rege extraordinarius marchio Braezaeus, ordinarius Boulaeus.14
253
A Sedano turbae metuuntur. Nam qui ibi sunt principes15 fedus fecisse cum Hispano et pecunias ab eo accepisse constat. Et ipse Sues[s]ionensis milites regios armis aggressus est, quod commeatus e Lucemburgio Sedanum itantes prohiberent. Metuo ne iuvenilia consilia male illis cadant.
Saluta, quaeso, matrem, uxorem, liberos, amicos.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
21 Aprilis 1641.
Vereor ne peccatum sit in duobus, et quod nostra Annotata de Iure belli16 data sint ante absolutum opus alterum et quod Appendix data sit, antequam esset opus. Rogo mea praescripta exacte sequaris et Historiam17 ne cuiquam communices.