Mi frater,
Doleo me tamdiu trahi a Blaviis in editione Annotationum ad Evangelia et quatuor accessionum.2 Non facerent hoc, si, ut volueram, exemplar Notarum de Iure belli3 datum illis non fuisset ante illa absoluta. Vigilandum adhuc est, ne plures interveniant morae, quas maxime metuo, si exemplar Appendicis praemature sit traditum. Quid enim opus eo habent, antequam illa ad Decalogum prope finem sint? Turpe est me adversus duos libros contumeliosos4 tamdiu mutum esse. Ubi absolutae fuerint accessiones illae quatuor, poterit Bremio5 dari Anthologiae liber Graecus et Latinus6 sub fide non tradendi nisi nostro iussu. De Iure belli ac pacis non dubito, quin melius deproperaturi sint Blavii quam in sacris illis, quae non possunt non multis displicere. Si me amicum velint, aliter posthac agendum ipsis erit. Non impedio autem, quominus simul cum illis de Iure belli ac pacis etiam editio curetur poematum7 et ad Lucanum,8 deinde Anthologiae. Antequam ea consummentur, spero fore ut descripta sint nostra ad Vetus Testamentum,9 quae sequi volo. Postea sequetur Historia Batavica,10 de qua tibi visa exspectabo rogans te, ne quem facias participem. Postrema erunt Gotthica et Vandalica.11
259
Filium Petrum cur huc venire nolim, scripsi,12 et quare Barlaei filio13 uti non placeat.
Scripsit ad me nuper Constantinus l'Empereur14 in exteriori parte literarum ‘Illustrissimo’, intus ‘Amplissimo’. Constitui nulli, qui ita scripserit, respondere. Aguntur enim haec omnia pessimo consilio, de quo mihi liquet. Ego autem cavebo Deo volente, ne ab inimicis irridear.
Locum, qui Cromholtii15 fuit, opto Bellimontio.16 Zelandis ex veteri more locus debetur et sententiae dictio inter Brilam et Alcmariam.
Valde hic sollicitum me habent res Sedanensium. Metuimus enim, ne principes isti,17 qui pro pace christianismi se federatos dicunt, publico noceant. Legati Portugallici18 brevi decedent. Galli Eporediam19 obsident.
Vale cum matre, uxore, liberis, amicis. Petri20 actus tum ob caetera non probo, tum quod Dei negotia accommodat ad spes humanas, quod raro bene cedit.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
27 Aprilis 1641.
Scripsi in aedibus in alias migrans.21