eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5240. 1641 juni 22. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Damnum factum in Bannerii morte2 celeri haud dubie remedio indiget. Nos pro marescalli Hornii3 libertate nulli parcimus operae. Sed multum vereor, ne Galli, priusquam dimittant, opperiantur consummationem Suedici federis4 et caesariani apud Bavarum laborent, ne nobis novus dux concedatur.

    In Crucenaci arce infame flagitium milites commisere,5 sed et Gallos nihil pro ea servanda

    356

    tentasse miror. Dicitur Gillo Hasius partem copiarum retinere quibus est in locis, partem ad Belgas mittere.

    Hic de Aira res in bona spe est. Intra mensem putatur ventura in Galliae potestatem. Sed maiora nobis hic annus polliceri videbatur quam Airam aut Gennepam.

    De Sedanensi controversia pacanda sermones quidem multos hic audio, sed vereor, ne qui rerum hic potiuntur ardeant desiderio perdomandae urbis commodum habentis ad res Galliae iuvandas situm, perducti ad eam spem facilitate abscindendorum commeatuum, unde iam eo perducta dicitur civitas, ut frumentum in publico repositum attingere coeperit.

    Dux Longavillanus iam suos in Germaniam praemisit intra paucos dies ipse secuturus. Parat item se Portugallico itineri marchio Bressaeus6 accenduntque Gallorum pro se studia legati7 dicendo Azores aliasque insulas iam in suis esse partibus.

    Regina regis mater8 ex Anglia it in Belgicam, Leodii an in Batavis quietura adhuc incertum.

    Imperatori et Bavaro bene convenire video credi. Puto eos de electoratu nihil remissuros, de terris Palatinis plus aut minus, prout videbunt rem ab Anglis Danisque calide aut frigide agi.

    Si rex Britanniae Scotis primum, deinde et Anglis largiatur quae volunt, poterit de armis movendis pro domo Palatina certi aliquid constitui eorumque metu perduci hostes ad aequiora quam quae nunc sperare ausim. Saxo is qui est manebit. At Brandenburgicus9 quin ex bello extricari cupiat, non dubito. Sed quomodo id efficere possit manente bello inter imperatorem et Suedos non satis video.

    Epistola Staffordii10 ad regem Britanniae et constantia eius verbaque morituri multis persuadent nihil eum maligno egisse proposito, sed iratae multitudini quaesitam victimam. A multis nobilibus Angliae consilia fuisse suscepta ad reprimendam plebem Londinensem et eripiendum periculo Staffordium credunt hic omnes. Sunt qui addunt Galliam eis consiliis fuisse permixtam.

    Pro Portugallicis rebus sane et ego me in metu esse fateor, quanquam aiunt illi magni pretii naves a se captas. Sed de Americana classe11 nihil intelligo, ex qua maxime pendet Hispaniae regis et res et fides.

    Batavicum bellum circa Mosam hoc anno haesurum videtur. Quod minor princeps Arausionensis coniugem suam12 secum non ducit, multos dubitare facit de totius negotii istius eventu. Certe Angli triennium habent ad deliberandum, an valere an non valere hoc matrimonium velint. Elector Palatinus13 minoris se haberi a legatis Batavicis quam hic a regiis legatis est habitus non mirum est, si dolet. Et iuvenis princeps Arausionensis, si dignitatem suam ex uxore metiri vult, rem facit novam.

    Dux Lotharingus habet secum duo equitum, duo peditum millia. Iis mensis stipendium datum est. Eunt ut se cum Castilionaeo14 coniungant contra Sedanum. Lamboius et Beckius15 cum XII hominum millibus se collocarunt inter Monstrolium et Airam ad prohibendos a Monstrolio ad castra commeatus, quod tamen facere hactenus nequiere ob valida praesidia, sub quibus deducuntur commeatus.

    357

    Portugalli praeter caetera, per quae de rebus suis bonam opinionem excitant, aiunt a Portorico et Dominici insula naves novem mercium divites, ignaras mutationis, quae evenit, in Portugalliae oram pervenisse utiles futuras alendo bello. Princeps Condaeus Colubrani oppidum maritimum in Ruscinonensi tractu obsidere dicitur; Tarragonense autem ingens praesidium promisisse deditionem, nisi intra quinque dies adesset auxilium, quod parare dicitur Fernandinus16 validior classe archiepiscopo Burdegalensi.17 Bernates rustici etiamnunc tumultuantur, etiam in Gallia quidam variis in partibus, sed maximo suo cum periculo.

    Deus ill. Dom. vestrae det felicia omnia, pacem autem orbi christiano.

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12/22 Iunii MDCXLI.

     

    Epistolam illam, quae quasi ad reginam Angliae scripta et intercepta in parlamento lecta fuit, falsam ac fictam puto. Princeps Condaeus in Ruscinonensi tractu cepit Canetum et Argilleriam oppida exigua. Dux Longavillanus Colmariam it. Sequentur eum cohortes sive regimenta novem. Sedanenses capta Turreclara initium ad hostilia fecere. Airam defendunt milites mille et quadringenti, agrestes totidem.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 19/29 Iunii a.o 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 286. Gedrukt Epist., p. 680 no. 1501.
    2 - Johan Gustavsson Banér was op 20 mei overleden.
    3 - Gustav Karlsson Horn (no. 5264 n. 1).
    4 - Het verdrag tussen Frankrijk en Zweden werd in juli 1641 verlengd.
    5 - Kreutznach werd belegerd door Gilles de Haes (no. 5041 n. 20). De stad had zich eind mei 1641 overgegeven, terwijl het garnizoen zich terugtrok op het kasteel. De Haes bood het garnizoen vervolgens een som gelds aan in ruil voor overgave; het kasteel van Kreutznach werd echter begin juni tot overgave gedwongen. Vgl. Gazette 1641 no. 67, p. 342, dd. 15 juni, en no. 69, p. 351 v., dd. 21 juni. Het gerucht dat Kreutznach was verkocht, was door Grotius al op 8 juni 1641 meegedeeld aan A. Oxenstierna; vgl. no. 5219.
    6 - Jean Armand de Maillé, markies, later hertog van Brezé (no. 5103 n. 9).
    7 - Francisco de Mello en António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).
    8 - Maria de' Medici reisde in september 1641 via de Republiek naar Keulen.
    9 - Op 24 juli 1641 werd een wapenstilstandsverdrag tussen Zweden en Friedrich Wilhelm, keurvorst van Brandenburg, gesloten.
    10 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford; zie no. 5217 n. 20-21.
    11 - Een Amerikaanse zilvervloot bereikte Spanje in juli 1641; vgl. infra no. 5304.
    12 - Mary Stuart, de ‘Princess Royal’.
    13 - Karl Ludwig van de Palts. Zie over het hier genoemde incident no. 5229. De jonge paltsgraaf had zich in 1639 en 1640 enige tijd in Parijs bevonden; zie dl. XI, p. XII.
    14 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    15 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12), en Johann von Beck (no. 5140 n. 19).
    16 - García de Toledo y Osorio, markies van Villafranca, hertog van Fernandina.
    17 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux (no. 5121 n. 27).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]