445
Excellentissime et illustrissime domine,
Cras Deo volente ad regem proficiscor, ut pro marescalli Hornii2 libertate omnia faciam, quae fieri possunt, simulque regi gratuler de multis, quae ei prospere evenere.
Mitto Sublimitati tuae regis Britanniae et parlamenti acta in negotio Palatino, super quo Rous3 iam ab imperatore audiri coepit. Mitto et ea, quae in eodem parlamento tractata sunt super itinere reginae Anglicae ad aquas Spadanas sumendas. Maiarnius,4 eius medicus, a parlamento interrogatus dixit videri sibi animi magis quam corporis morbo reginam laborare. Videtur nunc regina, quod intelligat mansionem suam magis expeti a populo, eius se desideriis accomodatura etiam cum periculo valetudinis et vitae. Parlamento autem maxime displicuit hoc iter, quod metueret, ne regni monilia foras ferrentur et ne cum exsulibus regina colloquia misceret. Magnos ibi brevi progressus fecit libertas popularis contra regiam auctoritatem videturque ea mutatio ire longius.
Reginam matrem,5 quominus abeat, nemo moratur neque Galli quo eat multum nunc curant post mortem comitis Suessionensis et post compositam rem cum duce Bulionio, qui apud regem exspectatur putaturque Sedanum futurum partim in ipsius, partim in regis potestate, ita ut aliquamdiu Henrici IV temporibus.6 Mitto et narrationem editam de proelio, quod nuper ad Sedanum infelix Castilionaeo fuit.7 Hanc ipsam narrationem ductores Germani regi exhibuere, ut se purgarent de malo rumore, quo principium fugae fecisse arguebantur. Adiuvit eos suo testimonio etiam Castilionaeus. Ego vero tum quod Germanis bene velim, tum quod veritati auxiliari debemus omnes, historiolam hanc typis edendam censui.
Dux Carolus - ita enim nunc rursum appellatur qui, ex quo regi reconciliatus fuerat, dux Lotharingiae dici coeperat - transgressus Mosam ad Carolomontium iunxit se cardinali Hispano, qui etiam Lamboio8 ad se vocato obsidet Lilleriam, exiguum oppidum, quod Galli ceperant, cum primum ad Airam venere, et castellum apud Teruannam et munit Basaeam. Rex suarum copiarum partem ei opponet, partem alteram creditur missurus ad recuperanda loca, quae duci Carolo tradita et ab eo munita fuere, Mottam, Bichiam, Lunaevillam.
Creditur rex ad eximendum bello comitatum Burgundiae multo quam antehac pronior, si modo velint Hispani Graiam custodiendam dare Helvetiis non pontificiis, sed protestantibus. In Italia Mondevisium deditum Harcurtio;9 de Coniso quid sit, incerti sumus. Gillo Hasius10 dicitur omissis conatibus contra Alsatiae et Brisgoiae loca per Silvam Martiam in Wurtembergicum agrum tendere sequente eum et observante Erlachio.11
446
In Anglia sermones sunt de constituenda societate ad navigationem in Americam et invadenda cum exercitu XXIV millium aurifera terrae illius loca. Credibile est haec spargi, ut eo terrore rex Hispaniae adigatur ad promovendam transactionem imperatoris et Bavari cum Palatino,12 qui etiamnunc in Anglia haeret et, nisi in Germania quod aequum est impetret, fortia parlamenti decreta in annum venturum exspectat. Marescallus Breszaeus13 cum classe XXIV navium iam ivit in Portugalliam.
Deus fedus Suediae cum Gallia factum14 et quae cum electore Brandeburgico15 aguntur, bene fortunet idemque [etc.]
Lutetiae, XXX Iulii/IX Aug. MDCXLI.
Batavi legato suo hic16 interdixere, ne ad D. cardinalem accedat. Ego et in hac et in aliis rebus faciam quod iubebor. Dux Bulionius vidit regem positus in genua nec surrexit, nisi postquam rex ei dixit se remittere offensam. Lillerio vi capto Hispani minantur obsidionem Airae.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Hornii liberationem urget. Iter reginae Anglicae a parlamento improbatum et rationes refert. Tractatus cum Bulionaeo et ad regem accessus. Gloriam nominis Germanici vendicat contra Gallos. Lotharingus ad Hispanos transiit. Qua lege neutralitas comitatui Burgundico concedenda. Anglica in Americam consilia.