Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Tandem Holmia literas habeo nuntiantes classem nostram 46 navium maiorum2 et 100 minorum in mari Balthico esse et Bornholmiam occupasse.3 Hornius unum castellum post aliud expugnat et hostem in Sconiae campo non invenit. Mares[c]allus Torstensonius quiescit,4 et dum in tam vastis provinciis dispersas habere copias oportet, multas etiam sensim in Germaniam ablegare, nonnunquam a Fiunensibus et Gluckstadiensibus invaduntur proxima praesidia minus firma, quemadmodum non ita pridem Coldingae et nuper Itzahoae factum est.5
547
Hic a domino Geerio comparatae naves 15 circa Vlilandiam morantur et alias maiores a Geerio adhuc comparatas expectant,6 ut cum illis postea quae Cimbrica occupant litora Suecis maioribus se coniungant vel in propiori oceano Danum divertant pugnisque infestent. Multa de clade earum navium sparsa sunt a Danis;7 interea tamen certum manet priori pugna fugisse regem, alteram tempestate diremptam. Nonnullus autem timor occupavit nostros ex maximis navibus Danicis perpetuaque explosione tormentorum ingentium laceratos, quo timore usi sunt nonnulli nautae natione Dani a Gerio conducti,8 qui 300 ad seditionem et domuitionem moverunt, iam vero hic sedatam. Rex autem Daniae in insulis Norvegicis suam reparavit classem,9 ut omnia manerent secreta et suos non terreret; inde fabulis occasio.
Koningsmarchius Lipsiam reliquit et Veerdam rediit,10 maxime intentus actionibus Gallasii et Hatsfeldii.11 Ragoczius nuntiis magis caesareanorum quam armis oppressus est.12 Secessus nonnullus et tractatus simulatio exinde facta, quod et lues pestifera et fames copias caesareanorum consumit, dum accessione Turcarum et aliarum copiarum se firmet princeps,13 vix humilem pacem spiraturus, cum et pecunia auctus et spe optima plenus sit. Caesareani gaudent sibi datam ex bello Danico occasionem differendi pacis
548
tractatum,14 haud obnoxium causae privatae regnorum Sueciae et Daniae, quae de commerciorum libertate liberoque mari decertant.Accusat Gallos caesar, quod seditiosum emiserint scriptum vocando Germaniae principes ad generalem pacis tractatum.15 Ingratum namque Austriacis est impugnari domus et ambitionis suae secreta, quae ex lubidine agitare Europam semper nisa fuit. Ex Rosenhanii literis cognosco Harcottae16 dispatiatum fuisse Davausium et se excussasse Oxenstiernii Excellentiam, quod propter milites Bremenses exire urbe non audeat antequam salvum conductum ab episcopo acceperit.
Princeps Auraicus castra mutavit et Maldegamum venit.17 Illustrissimus dominus comes de La Gardie18 retulit mihi se diu cum principe Arausionensi locutum fuisse Assenedae,19 principio20 mox a comite quaerente, quomodo cum legato nostro Grotio esset, et necessariam fuisse Serisani ablegationem,21 cum melius doctissimi viri partes quam ministri status tueatur legatus vester Grotius, quem mirabatur tamdiu a Suecis in tantis negotiis retineri.22 Comes autem respondit non dubitare se, quin satis superque sacra regia Maiestas regentesque patriae et officii gravitatem et negotiorum pondera et loci celebritatem et personae qualitatem aestimaverint per tot annos, nec alia de causa retinuisse tantum virum quam quod summe utilis et necessarius visus fuit in regno, propter
549
bellum et negotia pacis communia maximam legati prudentiam, diligentiam, experientiam et scientiam requirente. Cum autem ad alia diverterit principem comes, saepius tamen ad mentionem illustrissimae Excellentiae vestrae sua sponte rediit23 et ad nauseam usque tam amantis illustrissimam Excellentiam vestram pectoris inveterati odii propter notas rationes se conscium fecit.Principis et aliorum Dano addictorum instinctu mutarant consilium Status et contentos se reddant, si confirmare poterint transactionem anno 1637 factam,24 cum antea voluerint ad rosenobilis quantitatem vi aut pactis redigere vectigal.
Summa indulgentia illustrissimae Excellentiae vestrae et confidentia mea tam libere nunc ire calamum fecit, ut nihil esse putem a mea tenuitate et intimo candore obsequioque profectum, quod non excuset summus illustrissimae Excellentiae vestrae in me favor, qui tot vota pro incolumitate illustrissimae Excellentiae vestrae exprimit, quot suspiria pro sospitate propria necessitates quotidianae efflagitant, futurus dum vixero, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae ...
Amstelodami, 4 Iulii 1644.
Illustrissimae Excellentiae vestrae humillimas ago gratias pro communicatis mihi palatini Sarmatici literis.25
Legati Foederatorum procerum Bickerus, Wittius, Stavenessius in Sueciam per Sundam,26 Scaepius, Sonkius, Andreas in Daniam ibunt27 et heri ex hac urbe in Flylandiam discessere.28 Faxit Deus, ut consilia inveniant ad pacem tutam et orbi christiano ac imprimis Suediae utilem.
Illustrissimo et excellentissimo legato illustrissimus dominus comes de La Gardie29 officia sua perquam commendata cupit.
Adres: A son Excellence, monseigneur Hugo Grotius, conseiller d'estat et ambassadeur de sa Majesté la royne de Suede en France, à Paris.
550
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Iulii.
En in dorso: 4 Iulii 1644 Appelboom.