300
Frater optime,
Exemplaria quae per Vanderhogium misisti, nondum comparent.2 Legi conditiones quas parlamentarii regi suo scribunt,3 intolerabiles sane, utpote quae monarchicum imperium mutent in principatum Laconicum, ut tu nuper optime iudicasti.4 Gaudeo Suedos vestros, rebus satis prosperis,5 pacem non adversari, id enim et prudentum et christianorum est. Pecuniae et hic apud nos quaeruntur, sed ex capitatione ducentesimae,6 quod tributum sane grave est, et tamen videtur princeps sub primi veris initia expeditionem parare.7 Heri apud Delfenses mutati sunt magistratus,8 et consulatu abeuntibus Dusseno et Adrichemo cognatis ob provectam aetatem, manserunt Lodesteinius et Schilperortius, et suffecti sunt Franciscus Meermannus et Didericus Dussenus, quos nosti et amicos nobis esse scis.
Pro iis quae de iure Galliarum in partes Belgii9 me edoces gratias habeo. Particulares illae regni Gallici constitutiones an aliis gentibus et principibus approbari possint, merito dubito. Pacem christiano orbi expedire omnes sciunt, sed pauci rem tantam promovent, et interea Turca manus movere incipit, forte magno cum christianorum malo.10 Nostris cum Monasterium venerint non defuturas disputationes cum aliis principibus,11 satis
301
credo et ante Gallorum hinc discessum praesensi;12 puto tamen nostris non defuturas rationes quibus se tueantur.De quaestione Ceilonensi ex quo Lusitanorum scripto nostrum opposuimus,13 nihil intelligo. Illud mihi iucundum fuit cognoscere primos eius insulae, de quibus constat, habitatores e Sina fuisse profectos, neque abludere instituta a Peruanis,14 certe regem proximae sibi sanguine, aliquando et sorori, copulari solere, quo pluribus fundamentis dominatio insistat.15
Diu est cum nihil litterarum a minore filio habuimus e Germania.16 Maior quoque quid agat intelligere gratum erit.17 Qui hic est libenter politica tractaret: eius generis negotia ei magis placent quam lites nostrae forenses.18 Epistola ad Vergoesium bene perlata est; eodem modo et reliquae curabuntur.19
Interea te, tuam, tuos divinae protectioni, pro novi huius anni auspiciis, precibus commendo. Vale quam suavissime et a nobis omnibus salve,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae. Raptim. Postridie Calendas Ianuarias anni 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 26 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Ianuarii.
En in dorso: 2 Ian. 1645 W. de Groot.