Mi frater,
Miror de Vanderhogio quid in re fuerit et quid futurum sit.2 Si vult nos luere quod ille peccavit, fiet id quidem, sed cum ipsius et aliorum ipsi similium dedecore. Velim scire quid dicat.
De conditionibus quas parlamentarii Angli regi suo offerunt, vera dicis. Sed puto regem novis conditionibus tentare an dissidia inter illos nata alere possit.3 Alii nobilitati favent et per id regiae potestati, alii plebi. Quidam episcopos et liturgiam sublata volunt, alii servata.4 Sunt quibus bellum prodest, aliis commercia et pacem. Suedi nostri, quantum hucusque iudicare possum, omnia ad pacem aequa proponunt. Brevi videbunt qui extra belli sunt necessitatem penes quos sit pacis mora.5
343
Eobaldo Dusseno et Adrichemo gratulor, quod privilegio senectutis fruuntur; alteri Dusseno et Meermanno, quod summum in sua civitate honorem adepti sunt.6 Galli in omnibus praetextibus bellorum dicunt inopinati et in iis se iactant mirum in modum.7 Aula Turcica pridem talis est8 qualis Persica Alexandri Magni temporibus.9 Ni id esset, brevi nos nostrorum dissidiorum paeniteret. Et forte non alia melior est via qua omnes ad bonam mentem redeamus.
De rationibus quas vestri pro se adducunt,10 ut se aequent regibus,11 disputare nolo.
Taprobane veterum est haud dubie Seilan,12 etiam Graecis dicta13 et Romanis quibusdam Selandira, Persica desinentia,14 nam Persis diva est insula.15 Phoenices ibi habuere colonias. Post eos alii, etiam Sinenses. Originem primam puto esse ex proximo continente, ut insulis plerisque. De veneratione regis credo eam qualis nunc est esse a Persis aut Sinensibus. Olim enim valde erat adstricta, ut ex Plinio16 cognoscimus. Et id videtur fuisse de moribus veterum Indorum.
A Diderico literas habeo datas 28 Decembris.17 Bene valet et est in actu. De Vergoesio bene factum.18 Deus hunc annum et sequentes det felices tibi, uxori tuae et liberis. Iam
344
iam literas a nostro Venetico accipio;19 nihil plane promovet et contra nostram sententiam trahi se sinit.Harcurtius nondum abiit,20 sed quosdam de suis praemisit. Crucenaci arx in Gallorum est potestate. Papa imperatori permittit militem scribere tanquam contra Ragotskium. Qui Galliae favent acriter nituntur in contrarium.
Deus te cum uxore, liberis et amicis servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
14 Ianuarii 1645.