24
Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Liberaliter collocutus cum utroque Angliae legato2 eo direxi verba, ut intelligerent satius esse rei incumbere quam personae. Non perdenda longius irritis interpellationibus tempora; id agendum potius, ut pignora habeant, per quae imperatorem3 cogant stare promissis. Neque id difficile adeo patente ipsis et mari et Batavorum terris.
Videbantur delectari hoc sermone. Adjeci, siquid ad societatem nobiscum nectendam vellent proponere, paratos qui audirent, sive Hamburgi sive Hagae mallent. Posse dum de Wismariensibus pactis4 disceptatur, etiam hoc negotium promoveri. Multum nos fidei habituros Britannis, si quid pollicerentur, tum quod Anglorum Scotorumque perspecta nobis essent in nos studia, tum quod salvas esse res protestantium ipsorum non minus quam nostra interesset: quod in aliis non aeque haberet locum, qui protestantes vellent si non interire; at quam longissime a finibus suis submoveri.
Ex Germanis intelligo Frankendaliae et aliquot vicinis in oppidis manere reformatam religionem. Id judicium esse putant imperatoris animi eorum locorum restitutione Anglos placare sperantis.
Venere ad me Galli rerum, quae aguntur, non imperiti, omnibusque modis persuasum mihi voluere a rege Galliae5 Estraeo6, qui Romae est, data mandata cum pontifice7 agendi de pangendis indutiis. Causam hujus consilii adferunt, quod aegre in bello se retineri rex sinat ob injecta ipsi religionis terriculamenta cardinalisque8 in periculo sit supra populi odium etiam regis excidendi gratia. Tum vero si regi quid eveniat humanitus, qui infirmitatis suae his diebus Versaliae admonitus fuit animi deliquio, nihil esse mali, quod non metuendum sit cardinali in tantis inimicitiis tanto praesidio destituto. Neque vero vanum esse, quod etiam manente vita de mutatione animi metuitur, inde patet, quod cum ad Fayettam9 post id deliquium ire constituisset et id colloquium semper formidaret cardinalis, elusum sit id propositum10 medicis ablegatis, qui medicando regem detinerent. Sed verumne sit hoc de indutiis an in id spargatur mihique significetur, ut eo festinetur magis ad ea arripienda, quae offert Davausius11, Tuae Sublimitatis prudentiae aestimandum relinquo.
Queritur etiam haec aula de duce Vinariensi12, quem aiunt clam misisse ad imperatorem ad tentandas conditiones. Habet nunc is princeps III MD equites,
25
pedites ferme II MD. Nec sperandum est, etiamsi continuetur bellum, ut ante ver agat aliud quam se ut sustentet. Ait Ramsaeus13, ut audio, se sine ejus ducis assensu Hanovia non exiturum.Hollandi aliquantillo minus quam speraverant accipiunt itque cum D. Vosbergio14 missus hinc vir nobilis15 illico huc rediturus.
Marsilliacus16 non diu in Bastilia retentus suorum gratia libertatem recepit.
Pecuniae regiae dispensator Bulionius17 ad eos milites, qui nuper Dampvilleriam ceperant, centum francorum millia miserat volueratque ea numerari non nisi bene valentibus. Milites inhumanum id rati et pertinere ad corrumpendos animos militares18 aegrotis sauciisque ante alios omnes dari pecuniam voluere contenti eo, quod esset superfuturum.
De Burgundiae comitatu seorsim ponendo extra bellum, quod Helvetii agitant negotium, Gallis non placet. Itaque per legatum suum, qui apud Helvetios est19, proponunt ea, quae obtineri spes non est, quale est, ut comitatenses omnia damna, quae hoc bello passus est ducatus Burgundiae, sarciant.
Tiguro docemur ducem Vinariensem leniendis Helvetiis paratum quaedam, quae in episcopatu Basiliensi cepit, castella tradere in manus Soloturiensium; de ceteris locis se decessurum, cum primum poterit.
Duci Lotharingo20 Iohannes Waertius21 dedit tres Croatarum cohortes sive regimenta, draconariorum duo, quibus ducem Longavillanum22 prohibeat a Salinis oppugnandis. Argentoratensibus abstinentur commeatus, si eo modo ad imperatoris partes traduci queant.
Nondum persanatae sunt simultates Hispanos inter et Genuam. Itaque nova via Hispani a Monaeco et Finali per feuda imperii terrasque ducis Ethrusci23 et Doriae24 intactis Genuatum finibus in Mediolanensem agrum militem ducunt. Sed multi diffugiunt ob frigoris incommoda. Manet etiamnum Florentina illa cum ecclesiasticis super farinario vectigali controversia neque Romae quicquam de eo promotum est per Victorium25, quem dux Ethruscus miserat.
Ticini haerebat Leganesius26, qui Rhaetorum ad se legatos27 exspectare super Valle Telina responsa ab Hispania jussit. Cardinalis Sabaudus28 Genuae
26
occasiones et principum, quorum ambit amicitiam, literas aut nuntios opperitur.Archiepiscopus Cantuariensis29 suis ad legatum hic ordinarium Anglicanum literis ostendit accepisse se a Duraeo30 literas super coagmentatione ecclesiarum idque negotium, si non alieni ab eo sunt Suedi, sibi cordi fore. Ego de ea re ad doctissimum D. Berneggerum31 scripsi32 tum rogatu Duraei tum et D. Mulleri33 consilio.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, et eam rem et alias omnes ad rei Suedicae bonum pertinentes prosperet Tuaeque Sublimitati consilia patriae salutifera, ipsi gloriosa semper inspiret.
Lutetiae, 9 Januar. cal. nov. 1638.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.