Illustrissime Domine,
Aguntur hic, ut fert tempus, Bacchanalia, neque multum fit. In aula amores, choreae, comoediae, neque eo minus latentia turbarum semina. Perstat Gallus2 Ferdinando3, donec aliquid agatur amplius, subtrahere nomen imperatoris, Fer-
33
dinandus vero negare literas tuti itineris pro legatis Germaniae principum ac civitatum.Dux Bernhardus4 haeret haerebitque hanc, puto, hyemem in episcopatu Basileensi et vicinis locis. Dux Lotharingus5 Champlita recepta in ducatum Burgundiae excursus facit. De morte ejus falsus comperitur rumor.
Metus hic magnus est a Curtio6 et a Tartaris7 spei nonnihil. Nam a Turca8 spes decollavit adjecto ad Persicum Muschcovitico bello.
Suedi nostri ab Anglis accusantur apud Helvetios, quasi penes eos stet, quo minus foedus cum Gallis exitum suum habeat. Scripsi ad Marinum9 ea, quae apud aequos homines facile nos ab hac culpa sunt liberatura.
Veneti copias ac stipendia minuendo consulunt aerario eademque opera fidem habendo Caesari10 Hispanoque11 ut12 ipsorum vicissim fidem sibi obligant.
Magnam Batavis famam circumdat arx Minae in Africa ad Oceanum capta, cum magna spe brevi omnem eam oram ipsis cessuram invalido pridem Portugalliae regno, cui ea portio obvenerat, et nunc suis motibus involuto.
Wittewerium, praecipuum castellorum, quae dux Bernhardus ad Rhenum fecerat, diruere hostes, in tantum ab ea parte securi. Magnam hic prudentiae laudem nactus est Ramsaeus13, cum comitem14 in sua ipsius arce Hanoviae inclusum tenet, ne quid seorsim pacisci aut, si pacturus15 sit, effectum dare possit.
Mitto ipsum responsum, quod imperator Veneto16 dedit, in quo non pauca sunt contemplatu prudentiae tuae digna.
Opto, Illustrissime Domine, vobis omnia prosperrima.
Excellentiae Tuae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, VI/XVI Ianuarii MDCXXXVIII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. 15/25 Jan. Ao. 1638.