66
Excellentissime Domine legate,
Caesareani2 relictis Demini, Loytzii, Wolgasti praesidiis, utramque Pomeraniam Banerio3 cesserunt hyeme, fame, vastitate coacti. Iam totam Megapolin inundarunt, prout ex inclusa designatione patet4.
Curtius5, vicecancellarius imperii, de quo fama per totam Europam sparsa erat, quasi pacem Suecis adferret, attulit tantum Gallassio6 mandata de reformatione ex hybernis exercitus. Sed quia hic iis parere noluit nisi scriptis et ab imperatore7 signatis reversus est, unde venit, Viennam Curtius.
De pace itaque altum ubique silentium: nisi quod rex Daniae8 iterum interpositionem moliatur, arduam incepto, exitu dubiam. Interim dum scripta mandata expectat, Megapolin funditus exhaurit Gallassius: ut certo credatur intra paucas septimanas necessario nova hyberna quaesiturus vel in Holsatia, vel trans Albim. Nam ut aliquid contra Wismariam experiatur, tempus anni vix patitur.
Omnia Smaltzii9 ad me perferenda mandata ipsis feriis Natalitiis Stocholmiae signata sunt. Sed, quod miror, nondum huc venit. Haerent itaque traditio ratihabitionis pactorum Wismariensium10 et tractatus de foedere Gallo-Britannico11. Causas morae suspicor, quod nolit se Suecia soli Galliae obligare, antequam de Bataviae et Angliae accesssione certior fiat. Quin et de Transylvania spes est. Quibus cum singulis adhuc tractat. Metus enim est, ne ii forte subtracturi sunt manus vel certe tardius admoturi, si viderint absque hoc Suecos cum Gallis ad belli continuationem mutuo obligatos.
Rex Daniae omnes subditos ad limitum defensionem evocavit, certus non cedere exercitui caesaris Holsatiam, etiam sub periculo belli. Binas ad Dantiscum captas naves cum nautis et omni apparatu adhuc Haffniae detinet, nec adhuc repetit Polonus12 minis tantum vindictae intentus.
Comitia mense Martio Warsaviae indicta sunt. Eorum exitus monstrabit modum speciemque vindictae. Quae certe a Danis ridetur, quamdiu classe aeque ac terrestri in Daniam accessu caret Polonia.
Hisce valeat Ex.a T. et faveat
Excell. S. observantissimo semper
J.A.S.
Hamburg, d. 22 Ianuarij st. vet. A.o 1638.
Boven aan de brief: Rec. 23 febr. 1638.