eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3443. 1638 februari 6. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Strepunt hic omnia, non bello quidem, sed belli parandi rumoribus. Oceano immitti dicuntur armatae naves XL, incendiariae XII et ferendo militi aliae. At interno mari XV naves longae, XX aliae; pecunia in eos usus parata ad D scutatorum millia. Hispaniam peti multi inde augurantur, quod resurgere credant Portugalliae motus inflammantibus sacerdotibus ac monachis, ita ut jam navibus pugnatum in Castellanos velint. Sed ambiguae fidei sunt auctores, quibus ista nituntur.

    Bellum in comitatu Ruscinonensi et propinquis Navarrae locis videtur mandari perito earum regionum Lafortio2.

    Quae duci Vinariensi3 itura sint auxilia, nondum pertractatum est.

    Manent cum Anglis repressaliarum controversiae et vereor, ne accedat nova super eo habitu ac gestu, quo apud regem4 reginamque5 Galliae futuri sunt, qui huc venere principes Palatini6, qua de re cum minus placeret legatis Angliae7 id, quod a regiis hic ministris proponebatur, censuere legati scribendum in Angliam. Interim nos alii ab eorum principum salutatione abstinemus. Longe alias consultationes tempus desiderat. Sed jam pridem conspicimus alia esse quae aguntur, alia quae agi deberent.

    69

    Russacium8, qui cum pecunia Gallica Hanoviam missus erat, Francofurti detineri intelligimus. Perstant et caesariani pro Germanis principibus9 et pro Batavis10 aula Bruxellensis negare tuti itineris literas, quod magnum satis argumentum est ferociores esse animos Austriacis quam ut veram pacem velint.

    Algerienses hostilia in Gallos coeptavere11 ob ortam de captivis controversiam etiam munitione, quam in proximo sibi fecerant Galli, diruta.

    Iam nunc accipio binas abs te literas, alteras XVIII, alteras XXV scriptas Januarii12.

    Ab Hamburgo nihil accepi, sed video eos, qui ad Angliae legatos scribunt, spem bonam habere de consummandis pactis Wismariensibus13, cui fundamento superaedificari deinde alia poterunt.

    Cum video aversos a novo vectigali non vicinorum duntaxat, sed et Polonae nobilitatis animos, ferme eo trahor, ut credam ad redemtionem aliquam spectare hoc negotium. Nostri voti si res sit, regem illum14 Suediae imminentem et Austriacae magnitudini magis magisque se alligantem domi occupari e re sit.

    Audio exspectari Hamburgi Curtium15 cunctaque in ejus adventum parari magnifica ab ea civitate. Metuendum, ne et illam et alias civitates permoveat ad naves praebendas sive imperatori16 sive, quod eodem ferme recidet, Polono. Qui ab illis veniunt partibus dixerant mihi infensum esse novo vectigali etiam Brandenburgicum17. Sed credo Pomeraniae recuperandae spem facile apud ipsum omnibus populi commodis potiorem fore.

    Conventus Holmiensis quae futura sint consulta plurimum ad res communes refert. Et sapienter facit magnus cancellarius18, qui incertorum eventuum auctoritatem solus praestare non vult. Non exiguum ad futuri judicationem momentum adferet etiam Polonicus, qui jam appropinquat, conventus. Videbimus, an dominationis consilia sub religionis velo latentia plus valitura sint an libertatem tutantium romanensium prudentiorum protestantiumque consensus.

    Reginam ferre uterum et obstetrices et qui hic obstetricum munere funguntur periti talium viri paene deierant incertis quanquam ante mensem quartum indiciis. Principes omnes gratulationis funguntur officio et accuratissime illi, quorum interest, ne id verum sit.

    Augetur in Italia Hispanorum exercitus ex iis, quibus missionem dant Veneti. Futurus creditur ad XXX19 millia.

    70

    Scripsit ad Helvetios imperator, ne in terras episcopi Basileensis20 Vinariensem penetrare patiantur habetque Lucernae suum commissarium baronem Swartzenbachium21, quasi in imperii urbe.

    Pontificios illorum populorum a communi libertatis cura avocat religionis fervor Badamque rursus vocati conventus22 erunt, ut ex praeteritis colligere est, non alii fructus quam inanes querelae de Hohentwilo deque Steigi et Rheni Rhaeticis castellis.

    Quid ex Hispania allaturi sint bene excepti donatique Rhaetorum legati23, ubi domum revenerint, cognoscetur, maxime de valle Telina an valitura sint Monsoniana pacta24.

    Dei tutelae, Illustrissime Domine, te tuosque commendo.

    Excellentiae Tuae omni cultu devinctus
    H. Grotius.

    Lutetiae, VI Februarii novi Calend. MDCXXXVIII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

     

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 3/13 Febr. Ao. 1638.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 114. Gedrukt Epist., p. 400. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Jacques Nompar de Caumont, hertog van La Force.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Anna van Oostenrijk.
    6 - Moritz en Eduard van de Palts.
    7 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    8 - Samuel Rousseau.
    9 - Bedoeld zijn degenen die zich niet bij de vrede van Praag hadden aangesloten, zoals bijvoorbeeld Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, Wilhelm VI, landgraaf van Hessen-Kassel en Karl Ludwig van de Palts.
    10 - Deze gezanten waren, voor zover mij bekend, nog niet benoemd.
    11 - In de copie te Uppsala staat ten onrechte: ‘catpavere’.
    12 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    13 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636. De ratificatie vond eerst in maart 1638 plaats.
    14 - Wladislas VII (IV) van Polen. Hij was gehuwd met Cecilia Renata, dochter van Ferdinand II.
    15 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    16 - Ferdinand III.
    17 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    18 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    19 - De uitgave der Epist. geeft ‘XX’.
    20 - Jean-Henri d'Ostein.
    21 - Peter von Schwarzenberg.
    22 - De landdag van Baden, gehouden van 2 tot 8 februari 1638.
    23 - Voor hun namen zie men no. 3413, p. 16 n. 13.
    24 - Het verdrag van Monçon, gesloten in 1626 tussen Frankrijk en Spanje.