eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    95

    3460. 1638 februari 17. Aan J.F. Gronovius1.

    Placent mihi valde, doctissime Gronovi, tua ad Statium2 cogitata, quae per Rodium3 mihi misisti. Mea pauca illa cum mitterem, Statium non relegeram, sed raptim exscripseram, quae juvenis olim ad oram annotaveram libri mei. Itaque tuo judicio illa stent aut cadant.

    Locutus sum cum iis, qui librarios heic norunt. Negant spem esse adornandae heic novae editionis, quia non ita pridem exierit Statius cum interpretibus cunctis tomis duobus4. Praeterea per bellum frigent hic et officinae et tabernae. Puteanorum fratrum5 ea est comitas, ut si quid gratum tibi facere possint, aut allaborando aut rescribendo facturi id sint volente animo. Me inter occupationes, quae his temporibus gravescunt, juvat interdum remetiri vetera studia et tetricas curas musarum amoenitatibus interstinguere. Magni Casauboni literas6 vulgari gaudeo, tum ob alia tum ut pateat quanto ille de me meisque consiliis benignius quam alii judicaverit.

    Tibi prosperos et vitae et studiorum cursus opto.

    Tuae Eruditionis candidus aestimator
    H. Grotius.

    Lutetiae, XVII Febr. 1638.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 402. Antw. op no. 3418; beantw. d. no. 3476. Betreffende Johann Friedrich Gronovius zie men V, p. 229 n. 2.
    2 - Zie no. 3418, p. 28 n. 15.
    3 - Johann, J. Rodt.
    4 - Ed. Emericvs Crvcevs, Parisiis, Sumptibus Thomae Blaise MDCXVIII.
    5 - Jacques en Pierre Dupuy.
    6 - Eind 1638 publiceerde Gronovius brieven van Isaac Casaubonus. De opdracht van Gronovius aan Adriaen Ploos van Amstel is gedateerd op 23 september 1638: Isaaci Casavboni Epistolae quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctum editae. Adjecta est Epistola de morbi ejus mortisque causa: deque iisdem narratio Raphaelis Thorii. Hagae Comitis Ex Officina Theodori Maire. MDCXXXVIII. Cum Privilegio.