130
Illustrissime Domine,
Quid attulerit Schmaltzius2, eo quod attulit satis sibi fieri an passurus sit Davausius3, Angli vero an ad praeformatum Lutetiae fedus4 adjecturi sint aliquid rebus Suediae proprie conveniens aut etiam communi foederi fedus peculiare cum Suedia praemissuri, brevi, ut puto, ad notitiam nostram perveniet, magno futurum usui ad rerum hujus temporis dijudicationem.
Pomeraniae prope totius possessionem ad nostros rediisse novosque in Suedia fieri ad bellum paratus, gaudeo: de Rugia autem spero falsum repertum iri rumorem.
Videbimus brevi, in quam Germaniae partem intratura sit cum Gallassio5 vastitas, quando in Holsatiam penetrare non datur.
Haeret adhuc, quantum quidem nobis noscitur, ad Rijnfeldium dux Vinariensis6 et est ei oppido praeter fossam, ad quam is pervenit, fossa altera. Savellius7 a Bavaro8 et aliunde ad VIII millia collegit ex utraque Rheni ripa duci se oppositurus. Basileae Joannes Waertius9 Rhenum transiit in citeriore regione rem gesturus.
Pontificii Helvetii a protestantibus impediti hactenus, quominus ultra verba et epistolas in ducem Vinariensem quicquam tentarent, Badensi conventu10 per jurgia exacto proprium nunc inter se conventum11 habent. Dux duorum, quae per epistolas petierant, alterum promisit, ne Helvetiorum agri vexarentur, alterum, quod est de reddendis episcopo Basileensi12 arcibus, tacitum praetermittit. Non desunt Lucernae et alibi caesarianorum flabella.
Nos quotidie urgemus hanc regiam, ut propere mittantur auxilia, ne duci et parta pereant, ut nuper, et occasio. Volunt hi equites mittere ferme sexcentos. Id vero neque ad usum, neque ad famam satis est. Justum exercitum pollicentur, sed in aestatem. Verum interea temporis multa evenire possunt, quae metuimus, quae non metuimus.
Dux Longavillanus13 magna in Burgundiae comitatum parabat; sed repentina quaedam necessitas cohortium ejus bonam partem traxit alio apparente in Languedocia rursus Hispano14 aliaque manu transgresso Fontarabiam, veterem
131
regnis15 terminum, ita ut in Gallica ejus fluminis ripa munimentum excitaverit.Illud de electore Palatino16 quod scribis utinam procedat: poterit hoc etiam ad Hassos in partibus retinendos valere. Multum etiam proderit, si cito educat in apertum copias Arausionensis17.
Suedicus, ut videtur, conventus18 novos ad bellum spiritus edet: Polonicus19 ad instar Hungarici interna dissidia per sensum praesentis damni ac metum futurorum.
Ex multis Borussis cognosco Dantiscanis ad immunitatem suam tutandam non defore animos, si fides ipsis fiat auxilii a Dano et Batavis; addent se et forte Ansiatici federis quae restant civitates. Nam Suedos spectatores puto futuros et electorem Brandeburgicum20 nihil contributurum praeter verba. Satis puto cupiditatis esse Austriacis, ut in ultimum usque septentrionem jaculentur spes suas. Ceterum Gallia et propior est et ad praedam uberior patetque sex aut septem ex regionibus.
Haga21, si vivit, et ob amicitiam veterem et ob utilitates publicas gaudeo.
In omnibus hic locis preces et vota concipiuntur tum pro pace christiani orbis tum pro reginae22 utero. Rex23 episcopos abire ad ecclesias suas jussit sapienter et optimorum principum exemplo.
Reisius24, Poloni regis25 legatus, D. Salvio26 honorem exhibuit debitum tanto sapientior Zavatskio27, homine superstitioso.
Persevero in votis pro bono publico tuoque ac tuorum. Sum enim, Illustrissime Domine,
Excellentiae Tuae observantissimus eidemque addictissimus
H. Grotius.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.