Venit Romam, Holsteini doctissime, Christianus Hannemannus Lipsiensis2, qui et bonis literis et medicinae se non infeliciter dedit; vult autem omnium bonarum artium nutricem videre Italiam, ut inde doctior ad suos redeat.
Cum a me commendari percuperet, nullus mihi in mentem venit dignior, ad cuius tutelam literati aut literarum amantes confugerent. Deinde vero ipsa communis tibi ipsique parens Germania satis in se habet ad ipsum commendandum.
Precor tibi felicia omnia.
Tuus qui semper
H. Grotius.
VI Martii MDCXXXVIII. Lutetiae.
Adres: Viro clarissimo raraeque eruditionis Lucae Holsteinio Romam.