Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Livo iste, de quo jam scripsi aliquoties2, dum hic erat, nomen Alexandri Verheiden commodato sumpserat, ut lateret sub eo velo, quod nunc intelligo ab amico, qui literas ejus Lugduno accepit eumque jam Massiliae esse existimat aut in navigatu, quo destinaverat. Puto et nomen Moldaviae suppositum pro Walachia et Transilvania, quia harum provinciarum satrapas audio suspectos esse aulae Byzantinae, illius vero percarum. Promisit ille homo scripturum se literas missurumque via triplici et quae agentur aut sperabuntur significaturum.
Die Saturni proxime acto Noyerium3 conveni, secretarium regis4 curantem bellicas res. Ostendi in periculo esse non oppida tantum duci Vinariensi5 capta, sed et ipsum ducem exercitumque pertenuem coëuntibus in eum undique hostium copiis. Satis intelligere imperatorem6 non hic de principum Germaniae, quos socios parum curat, sed de suis rebus, de aditu in Helvetiorum terras agi neque nescire Bavarum7 quam facile Rheno transito ad se veniri possit. Itaque omnes eos vires suas excussuros, ut ingruenti in se malo eant obviam.
Is rem hanc regi cordi esse dicebat, narrabat de pecuniis antehac ad ducem missis, velle regem et alias mittere pecunias quamvis magnas, si miles colligi possit in locis, circa quae dux versatur.
Cum de consilio Degenfeldii8 agerem, qui quater mille partim Germanos partim Gallos eo ducere averet, dixit agi cum eo coeptum et, quia res urgeret, rogatum, ut cum sexcentis iret equitibus, id tanquam exiguum nec satis gloriosum
147
sibi eum detrectasse. De majore auxilio ductando nunc cum eodem agi, de pecuniae, quae praenumeranda esset, quantitate haud satis convenire. Agi et cum Smidsbergio Leslae[an]o9, qui e Britannia milites aliquos duci adduxisset, putabat eos esse octingentos, ego trecentos esse comperi et ducentos alios exspectari; concessum, ut se in limite Galliae per mensem aut amplius refoveret.Multa alia adjiciebat, per quae volebat fidem facere curari serio hoc negotium a rege, cardinali10 seque. Verum ego multis ex indiciis deprehendere mihi visus sum postea non pro rei magnitudine festinari. Nam dixit mihi Degenfeldius nondum eo usque secum perducta colloquia, ut de pecunia quaereretur. Feuquerium11 autem non tacuisse suum esse consilium, ne auxilium ante mensem Junium mitteretur. Praetendi a Gallis pabuli inopiam, cum foeni in illis locis sit satis, unde interim equi se sustentent.
In hac cura versanti mihi multumque sollicito adferuntur mihi 7 Martii, ut hic numeramus, literae a Noyerio ad me scriptae12 regis ipsius jussu, quibus mihi ingens ducis victoria parta 2 Martii captusque Joannes Waertius13 et Sperruterus14 nuntiantur. Supervenit mox Truchsessius15 ipsius ducis literas ad me ferens et Savellium16 quoque captum adjiciens. Ordo rei gestae non frustra me in metu fuisse ostendit. Ultimo Februarii novi Cal. ita pugnatum aequo marte fuerat, ut in Rinfeldum Waertius ducentos aut trecentos milites immitteret. Quo dux viso derelicta obsidione copias machinasque contrahit ac postridie, id est Martii Calendis, duo loca trans Rhenum situ commoda hosti eripit. Die Martii altero cum hostili equitatu - peditatus enim longius aberat - graviter pugnatum egregia ducis Vinariensis et Rohanii17, qui se Vinariensi socium sponte addiderat et quinque vulnera accepit, virtute. Capti duces hostium, equitum multi; signa decem ex multo pluribus captis fert ad regem Truchsessius, cui ego suasi, ut Benfeldii custodiantur captivi sperans hunc successum adjumento nobis fore ad Hornium18 liberandum; qua de re et ad ducem scribam, cum primum mittendi epistolam erit occasio. Interim ad admissionales19 missi, ut regem mihi convenire liceat rogaturus eum, ne quid in tam pulchra occasione auxilia diutius prolatando peccetur.
Urbs Rinfeldum et antehac animosius quam pro praesidii numero defensa est et nunc aucto praesidio defendetur pertinaciter. Duci non XIV, ut hic dicebatur, sed VI solae sunt machinae. Antequam pugnatum est, cuniculi partim eruperant partim adhuc agebantur in turres ac munitiones, quae fossas duas inter sunt positae. Si ea urbs non capitur, vix spes est retinendi cetera. Spero ab Hohentwila, quam20 dux in sua jam habet potestate, machinas ei venturas. His enim eget
148
maxime ac peditum bono numero, cujus ad obsidia peragenda vis maxima est. Grangia, Burgundiae oppidum, haud plus sex horarum itinere a ducis abest castris. Inde vicinisque e locis peditem duci quamprimum mittere non multae morae consilium foret. Si Galli tardare pergunt, habebit dux causas succensendi et videndi, an suis ipse rebus consulere et ab externis se vinculis expedire possit.Forbesius21 ad agenda regis Poloniae22 negotia hic exspectatur. Est Hagae Bleitnerus23, qui diu praefectus rei munitoriae apud regem Polonum fuit notitiamque habet magnam Poloniae locorum. Is si perduci posset, ut Suediae regno addiceret operam, magno id usui fore confido. Vacat nunc et laborant hic quidam, ut Galliae se utendum det: ego id differam, quantum potero, si forte Tuae Sublimitati placeat cum ipso agi.
Mitto narrationem rerum ad Rinfeldum gestarum, ita ut mihi tradita est ab Truchsessio, quae inter cetera digna lectu commemorat capta signa equestria XXXV, pedestria XXV. Sed in quo modo erraveram, Rohanium priore, non posteriore proelio vulneratum et per vulnera posteriori non interfuisse nos docet.
Dum is apud Helvetios agit, Galli quidam in itinere insidias ei struxere, sed capere eum bene custoditum non potuerunt. Apparet eum in hac aula non esse gratiosum.
Multa sunt, quae me sollicitum tenent, sed quamvis involuta Deus expediat, cujus tutelae et quidem paternae, Excellentissime et Illustrissime Domine, regnum, reginam24, Tuam Sublimitatem commendo.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3/13 Martii 1638.
Hoc ipso momento ex aula ad me scribitur decretum regi mittere duci Vinariensi V M peditum, equites mille; tempus non definitur. Additur quatuor milliones in bellum Italiae sepositos. Interim Mantuam ab Hispano25 venit legatus26 pacis peculiaris tentandae causa; et non est, cur vidua27 pacem nolit quarta jam parte Montisferratensis agri amissa, ceteris partibus paria mala ferentibus ab hoste ac socio. At altera vidua28, Sabauda scilicet, tam aperte Galils se dat, ut Menottum jesuitam29 Gallis id poscentibus a se amoverit, quod vel exempli causa factura non putabatur. Die eodem ac loco.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.