Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Is, de quo scripseram2, Livo3 nomen habens Alexander van der Heiden4 ab Eusebio5 Vindice6 que auditus et torque donatus ivit ad aulam Aristophanis7 literas ferens ad eum, qui ibi lactucas8 curat9. Ego rogatus ei literas ad Cyrillum10 dedi nihil aliud quam aditum ei parantes. Si illud de Moldavia11 ea, quam proposuerat, ratione, non facile apparet, majus tributum12; si nec hoc succedit, vult Tartaros13 per Claudium14 immittere in Manlianas15 terras et loca quaedam capere in Polonia16: Super postremo hoc consilio disserens ostendi, quae mala inde sequi possent. Rectius forte fore eam rem fragis17 tractandam permittere, quibus id genus hominum esset satis notum. Me tamen hac in re suadendi aut dissuadendi nulla habere mandata. Siquis hic veniret a Ragoskio18, apud eum de se nullam volebat fieri mentionem. Egit plurimum cum Iosefo19. Et hoc quidem negotium quo exiturum sit, dies docebit.
102
Ego his diebus Chavigniacum20 conveni. Dixi ea, quae rex Daniae21 D. Salvio22 significari jusserat quaeque ille responderat, placebant. Commendavi simul curam ducis Vinariensis23 et ut a paciscendo cum caesare24 averteretur landgravii Vidua25. Promisit, ut hic solent, liberaliter.
Ceterum Guebrianus26 dictus eo ire cum copiis non ivit. Pecunia duci missa est praeter illam priorem de qua scripseram27, ad L millia scutatorum. Parum habet peditis ad peragenda obsidia tutandaque ea, quae cepit. Ne equitis quidem satis, ut in Germaniam penetret. Interim habebunt unde se ad tempus alant.
Mitto rerum ibi gestarum narrationem28 paulo accuratiorem missam mihi a filio29. Mitto et edictum Anglicum contra pontificios30; seriaene voluntatis indicium an commentum ad placandos puritanos, videbimus.
Quidam his diebus vir illustris31 missu procerum ad me venerat suadens. ut de Tartaris32 negotium Vindicis hominibus proponerem. Dixi mihi id non e re videri; Sophos33 cogitaturos, quid ea in re factu esset opus. Vellent isto odio nos onerare eoque difficiliores facere Mimnermi34 vias.
De Rinfeldio nihildum scimus. Rumor hic est agere ducem Vinariensem cum duce Hohentwilae35, ut is deserto duce Wirtembergico36, qui cum imperatore37 transegit protestantium malo, arcem eam tradat juveni Wirtembergico38, qui in castris est Vinariensibus, et spem esse boni successus.
Dux Longavillanus39 per ducatum Burgundiae copias in comitatum ducit novas.
Imperiose satis Galli cum amicis agunt. Nam et viduae Sabuadi40 dura minati sunt, nisi a se abigat Menottum jesuitam41 a bello satis alienum, et per Estraeum42
103
egere apud pontificem43, ut Mazarinus44 huc remittatur Eusebio45 percarus. Neutrum obtinuere. Volunt illi46 res suas suo ex usu ordinare, non ad aliorum desideria.Polonos satis multos Hispanis in Belgica venire auxilio audimus.
Quo ordine hic sint ea, quae dixit Livo47 an rumor quaeratur et terriculamentum apud Hannibalem48 dubitare cogor, quod tanto cum strepitu res tractata est. Ait tamen ille homo flagranter expetere Vindicem, ut fiat protector Cosaccorum49. Id vere esset quod dicitur, longas regibus esse manus.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, regno, reginae50 Tuaeque Sublimitati propitius adsit.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10/20 Febr. 1638.
Rinfeldium teneri a CCCC militibus, opugnari quatuordecim machinis discimus. Imterim excursus fieri in agrum Wirtembergicum.