eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3506. 1638 maart 27. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Literae tuae ad me datae XV Martii2 recte ad me pervenerunt.

    Angli ita loquuntur perplexe, ut, quid velint, vix possit intelligi. Interim maritimas illas cum Gallis dissensiones gaudeo esse compositas. Pacem, ut recte judicas, et universalem et bonam caesariani daturi non sunt, seorsim a Gallis non volent Suedi neque vero poterunt consummato jam, ut sperare me ab Hamburgo literae jubent, Wismariensi foedere3. Praeterea crescent Suedis animi ex prosperis rebus ducis Vinariensis4, quae Bannerio5 rem bene gerendi et occasionem et exemplum dabunt. Capta a duce signa pendent e tholo maximae hic aedis. Captivi partim mittuntur Benfeldium partim Hohentwilam partim Montempellicardi dempto Savellio6, cujus consuetudine dux delectatus eum apud se retinet.

    A Batavis non dubito, quin elector7 habiturus sit illa, quae petit. Sed pecunia opus, sine qua nec fit nec servatur exercitus. Eam rex Angliae8 daturus ne sit aut passurus a suis subditis dari, id est, quod nunc ἀποπαϱαδοϰοῦμεν.

    A Batavis quamprimum ire aliquem ad Warsaviensem conventum9 e re sit. Mittet eodem Daniae rex10. Praeter externos multos etiam Polonorum vectigal inimicos habebit. Nam in regionalibus conventibus quidam omittendum vectigal illud censuere, quidam non regi, sed regno eos deberi reditus. Si obtinere propositum rex Poloniae11 poterit, non dubium est, quin Suediam quiescere non sit passurus. At si alii satis multi validique se oppununt, erit id et suave et utile Suedis spectaculum.

    Nuntius Polonicus12 nondum auditus est: dissertaturus creditur de pace et pro vectigali. Quod dignitatem regni tutatus es in Reisio13 non salutando, laudo plurimum.

    Ostendit periculum Trajecti ad Mosam14, quam intuti sint illi hospites, qui id malum sunt machinati, quo diligentius erunt observandi in posterum.

    171

    In Brasilia Batavorum arma tantum tenere orae maritimae et gloriosum est et non parum id confert ad res communes parte hostilis curae viriumque eo tracta. Sicut his laetor, ita tristem me sollicitumque reddunt Hassiacae induciae majus malum pariturae, nisi brevi in armis appareat Palatinus15.

    Vinariensis res satis bene processuras spero. Exercitus ejus jam habet X millia, auctus transfugiis et ad victoriae famam concursu. Addent ei Guebrianus16 et Smidsbergius17 millia, ut dicuntur, octo; sed, ut solet, decrescet nonnihil is numerus. Tum vero, si et Galli in Navarra aliquid promovent et Bannerius Silesiam ingreditur et Batavi cito se ostendunt et cardinalis Valetta18, qui ob Crequiaci19 mortem in Italiam mittitur, Hispanos occupatos tenet, erit quod hunc annum non infelicem nobis fore speremus.

    De Rijnfeldii deditione exspectamus nuntios interpellatione jam, ut mos habet belli, rite facta.

    Rhaetorum primoribus XX millia scutatorum divisit legatus Hispanicus20 nec minus Lucernae Helvetios pontificios largiendo sibi devinxit iter, ut videtur, per eas terras ad Constantiam atque inde in Vinariensem quaerens. Ea res protestantium, qui illis sunt in locis, gaudium ob Vinariensis victoriam metu injecto refrigerat.

    Opto valeas floreasque cum tuis omnibus, Illustrissime Domine.

    Excellentiae Tuae singulari cultu observantiaque perpetua devinctus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XVII/XXVII Martii MDCXXXVIII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. Hagae Comitis 3 Apr. st. n. Ao. 1638.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 121. Gedrukt Epist., p. 413. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636 tussen Zweden en Frankrijk.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    7 - Karl Ludwig van de Palts.
    8 - Karl I.
    9 - De Poolse rijksdag werd gehouden van 10 maart tot 1 mei.
    10 - Christiaan IV.
    11 - Wladislas VII (IV).
    12 - William Forbes, secretaris van de koning van Polen.
    13 - De Poolse gezant Andreas Rey.
    14 - Zie hierover no. 3492.
    15 - Karl Ludwig van de Palts.
    16 - Jean Baptiste de Budes, maarschalk van Guébriant.
    17 - Ludwig von Schmidberg.
    18 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    19 - Charles de Blanchefort de Créquy. Hij was op 17 maart 1638 in Noord-Italië gesneuveld.
    20 - Graaf Antonio Biglia; zie no. 3488.