eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3521. 1638 april 8. Van M. Bernegger1.

    Summe virorum,

    Exeunte superiori Februario commisi amplissimo Mullero2 ferendum ad te cum literis3 Tacitum a me generoque Freinshemio4 nuper editum5, non sine pudibunda quadam formidine tuos tanti censoris oculos subiturum, nisi tot argumentis abunde cognita in nos nec meritos benevolentia tua singularis excusso pudore fiduciam iniecisset.

    Id quicquid est munisculi forte tardius expectatione nostra reddetur, Mullero nostro Basileae, ut apparet, aliquantisper haesuro, ut et magis ex propinquo felicissimi progressus Franco-Suecicarum victoriarum spectator et magis ex certo nuncius earum apud suos esse possit.

    Accidit autem interea nec opinato quippiam, ut praecedentem illam epistolam meam hac altera vel antevertere vel non longe subsequi pretium operae putarem.

    Quod quidem negotium omne Freinshemio meo commisi perscribendum, non tam quod longa valetudine - nunc in melius per Dei gratiam eunte - contracta torpedo redderet ad scribendum ineptiorem, quam ne inutili repetitione dicato gravissimi momenti negotiis otio tuo nimis abuti videremur.

    Hoc tantum addere liceat, si suffragatione tua, quae summae apud omnes autoritatis est, spes conatusque nostros iuvandos censueris ac provehendos omni nos ope connixuros, ne vel tuum in suscipiendo patrocinio iudicium vel nostrum in referenda pro virili publice privatimque gratia officium quisquam desiderare merito possit.

    V. 29 Martii Iuliani 1638.

    D. Müg6, Nobilitatis Alsaticae Syndicus curavit7.

    Notes



    1 - Copie Hamburg, Univ.-bibl. cod. Sup. Ep. f. 259. Beantw. d. no. 3627. Gedrukt Grotii et Berneggeri Epistolae mutuae, p. 64. Matthias Bernegger was hoogleraar te Straatsburg.
    2 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    3 - No. 3469.
    4 - Johann Freinsheim (1608-1660), filoloog en historicus. Hij was in januari 1637 met Berneggers dochter Elisabeth gehuwd.
    5 - Voor de titel van deze Tacitus uitgave zie men no. 3469, p. 108 n. 6.
    6 - Dr. Johann Ludwig Mieg.
    7 - Deze mededeling staat in de copie tussen haakjes.