Vir Eruditissime atque optime,
Prius novum nomen fio quam veteri me exsolverim. Quod literis tuis mense Martio2 ad me datis et illis doctissimi Freinshemii3 non ante responderim, eo factum est, quod Tacitum vestrum4 exspectabam. Eum mihi attulit D. Mullerus5 cum literis tuis, quae quanquam scriptura sunt vetustiores, mihi tamen sunt recentiores, quia posterius ad manus meas venerunt. Dicam quod sentio inverso Catulli versiculo:
Socer generque reddidistis omnia6.De nova ac majore, quam molimini, editione scripsi ad magnum Sueciae cancellarium7 commendavique et opus hoc, quo ille vir prudentissimus delectatur unice, et editionem et editores. Adjutor ad excitandum ejus memoriam erit mihi D. Mullerus, qui pulcherrimum adfert ei libri ejusdem exemplum. Curtium8 pari elegantia exspectabimus.
374
Et D. Mulleri et D. Duraei9 cogitata pro concordia eorum, qui magno jam nunc malo et majore periculo inter se dissident, probo. Sed et tibi assentior nondum eo venisse morbum, ut medicinam pati possit. Veniat aliquando illa dies, quae post tot accepta vulnera nunquam nisi sera veniet. Exsurgant Constantini10, Theodosii11, Martiani12, Justiniani13, Caroli Magni14.
At nobis casso saltem delectamine Amare liceat, si potiri non licet15.Pauci sunt, mi Berneggere, tui similes, pauci in Germania, pauci in Gallia, pauci ubivis. Nosti16 Biantis dictum et legeris17 forte carmen, quod Casauboni18 olim exercitationibus praeposui19.
Sed haec ἐάσομεν ἀχνύμενοί πεϱ20 tibique ac tuis studiis optabimus secundiora tempora.
Vale, vir eximie XII21 Iunii anni MDCXXXVIII.
Tuarum virtutum non ingratus aestimator
H. Grotius.