eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3565. 1638 mei 7. Van J. Jespersson Kruus1.

    Illustrissime Legate,

    Tot tantaque officia, quae mihi cum Parisiis essem exhibuisti, audaciam hanc pepererunt, quod te inter publicas curas interpellem.

    Filium tuum2 comitem itineris habui Lugduno usque Genevam, qui ibi post abitum meum commorari necessum habebat adventum Domini Mulleri3, qui dudum Basilea discessisse dicebatur, praestolaturus.

    Smaltium4 Parisios iam venisse accepi eumque per dies aliquot, nescio qua de causa, ignorari voluisse.

    Ego adhuc hodie, quod Deus bene faxit, Avinionam proficiscar; spero me quinque vel sex septimanarum spatio Parisiis denuo futurum.

    Vale, illustrissime legate, et me crede

    virtuti tuae atque nomini dicatissimum.
    Iohannes Kruus Iesperson.

    Scribebam Lugduni, 7 Maii Anno 1638.

     

    Monsieur, faites mes humbles baisemains à Madame vostre femme et Madamoiselle vostre fille5.

    In dorso met andere, latere hand: inscriptio erat Ill.i viro Hugoni Grotio, Regni Sueciae legato Paris.

    Notes



    1 - Hs. Leiden. UB., cod. B.P.L. 749. Eigenh. oorspr.
    2 - Cornelis de Groot; zie no. 3557.
    3 - Georg Müller.
    4 - Peter Abel Schmalz.
    5 - Cornelia de Groot.