eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    297

    3584. 1638 mei 18. Aan F. Sprecher1.

    Nobilissime Domine,

    Video semper cum gaudio Nobilitatis tuae literas tum ob memoriam amicitiae veteris tum ob eum, quem in te semper cognovi, amorem rerum omnium honestarum praecipue vero Rhaeticae libertatis. Valde mihi placet illud, quod in summo monte Atula scriptum fuisse narras epigramma2 congruens cum illo vetere oraculo, quod Lacedaemoniis datum legimus

    Ἁ φιλοχϱηματία σπάϱταν ὀλεῖ, ἄλλο δοὐδέν3.

    Dux Rohanius4 non multum hic desideratur, erectioris animi vis quam ferre possent ii, qui protestantium res accisas volunt. Florebunt immortali fama res gestae ejus haud dubie illustriores futurae, si, quae ipse praestare de suo non poterat, aliunde ei fuissent suppeditata. Fidei ejus in causam protestantium etiam hoc non leve signum est, quod nullo juris vinculo coactus sua ipse sponte Germanorum pericula participare voluerit; quare res cum mortem ipsi attulerit, grata Germanorum memoria celebrari meretur.

    Pastorum protestantium apud nos querelae serae magis sunt quam inanes et potest spes dura populi conversiones magnas parere, utinam in melius. Video enim verstram rempublicam in Scyllam et Charybdam non sine periculo navigare. Ego ita animatus semper fui, ut populis liberis optime vellem. Et alios quidem ejus fortunae populos, paludes, amnes, maria tegunt. Vobis autem tanto excelsiores esse debent animi, quanto vos in locis editioribus atque adeo in ipso Italiae, Germaniae Galliaeque despectu natura velut terrestres quosdam coelicolas collocavit.

    Marescallus Castilionaeus5 Samaram amnem transiit secum habens externum equitatum. Dux Vinariensis6 acceptis jam Gallorum auxiliis haud dubie oppidum aliquod jam captis vicinum obsessurus est. Speramus etiam brevi moturum se principem Arausionensem7. Nostri novi e Suedia dilectus mense Iunio puto stabunt cis mare. Landgravia8, quin mansura sit in partibus non dubitamus. Et Palatinus elector9 ad parandum exercitum pecunia juvatur et Anglica et ut puto Gallica, ita ut haud dubie nagnae futurae sint hoc anno ut vires ita et molitiones nostri federis.

    Si quod scriptum legi dignum apud vos prodierit, ejus exemplum ad me mitti pervelim. Ego vicissim in illo negotio interpretis et, si qua in re potero alia, paratus sum pro te tanquam pro viro mihi dilectissimo quicquid meae erit facultatis facere.

    298

    Opto, Nobilissime domine, Tuae Nobilitati cuncta prosperrima.

    Tuae Nobilissimae Dominationis observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8/18 Maii 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 248. Betreffende geadresseerde zie men no. 3519, p. 192 n. 2.
    2 - Onvindbaar.
    3 - Bij Diodorus Siculus, VII 12, 5; vergelijk ook: Plutarchus, Vita Agis 9, 1; id. Moralia Instituta Laconica 239 f.
    4 - Henri, hertog van Rohan.
    5 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Frederik Hendrik.
    8 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    9 - Karl Ludwig van de Palts.