eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3588. 1638 mei 22. Van A. Oxenstierna1.

    Magnifice ac Generose Domine legate, amice colende,

    Non dubito te iam ante et a domino Salvio2 et Smalzio3 edoctum esse de absolutione ac perfectione tractatus ratihabitionem pactorum Wismariensium praecedentis inter Salvium et Davausium4, et quatenus utrinque conventum sit super pecunia annuatim pendenda, inprimis ea, quam vigore instrumenti tenebatur Gallus5 actutum solvere, cum ratihabitio in scripto ei traderetur.

    Nunc intelligimus Davausium nolle complere eam summam, quam Hamburgi numerare debebat praetendens Heufdium6 pro anno 1632 accepisse ad viginti tria millia imperialium plus quam nobis deberetur atque eo nomine non minimam particulam in solutione nobis detrahere.

    Quantum vero Heufdius a Gallis acceperit ex quo ego illinc abieram, constare mihi non potest et latet me a meo discessu, quid praestiterit de suo ipse et an aliquid anticipando praestiterit alter Heufdius7 Amstelodami, quantum tibi porrexerit loco tractamenti et quid receperit in solutum pro iis, quae iam ante praenumeraverat; quin ex Spiringio8 accepimus mediocrem quantitatem adhuc desiderari Heufdio ex iis subsidiis, quae anno 1632 merito numerarentur.

    Iccirco quo certo nobis die constet de talibus et Davausio rei veritatem ostendere queamus, amice te requiro, velis Heufdium monere, ut quamprimum calculum cum Petro Spiringio super accepta pecunia ad liquidum perducat et nobis eius rei certiores reddat; quod si plus acceperit, ut praetendit Davausius, quam nobis pro

    307

    anno dicto debebatur, tum exacto calculo id nobis significet, unde habeamus, quod respondeamus Davausio et id decurtemus ex portionibus iis, quas in sequens Amstelodami pensurus est.

    Caeterum cum communicationes hactenus variores tecum hic institutae fuerint, faciemus, ut imposterum eae crebriores habeantur, ut quid hic rerum ac consiliorum agatur, debite cognoscas. Quibus divinae protectioni te amice commendo.

    Dabantur Stocholmiae die 12 Maij anno 1638.

    T. amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Hic per Dei benignitatem cuncta sunt tranquilla. Classis nostra nunc parata est transportando exercitui in Germaniam et parantur in aliis portubus naves mercatoriae in usum transmittendi equitatus. Dabitur opera, quantum domestica securitas regni nostri ferre poterit, ut campimareschalli Banerii9 copiae augeantur in calidum exercitum et res contra hostem geratur fortiter. Divina tamen Bonitas, ut suis succurrat et successus felices largiatur, votis precibusque permovenda.

    Rex Daniae10 urget tractatum pacis Lubecae instituendum et, cum velit particularem eum, indirecte urget nullo habito respectu federis nostri cum Gallo11 renovati.

    Caesar12 misso Curtio13 in Saxoniam idem urget et speciose in eum finem per suos commissarios spargit, ut fidem hosti (?) faciat, et recusantes odio invidiaque onerat.

    Haec te suo loco meminisse oportet.

    Vale.

    Adres: Sacrae Regiae Maiestatis Sueciae apud Christianissimum Galliarum Regem legato Ordinario, magnifico ac generoso domino Hugoni Grotio, amico colendo.

    In dorso schreef Grotius: 12 May 1638 Cancellarij, de Heufdio.

    En boven aan de brief: Rec. 22 Iunij.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Eigenh. ondertek., met eigenh. postscr. Beantw. d. no. 3644.
    2 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    3 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Axel Oxenstierna.
    4 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    7 - Matthias Hoeufft.
    8 - Petter Spiring Silvercrona.
    9 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    10 - Christiaan IV.
    11 - Lodewijk XIII.
    12 - Ferdinand III.
    13 - Ferdinand Siegmund Kurz.