Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Accipio jam Sublimitatis Tuae literas die XII Maji veteris calendarii Stockholmiae datas2, pro quibus duplices gratias debeo, quod et de iis, quae scire me oportet, edoceor, et adjecta Sublimitatis Tuae manu scriptura benevolentiae adversum me illustre praebet testimonium.
Pacta, quae Hamburgi ad Wismariensia3 adjecta sunt, vidi gaudeoque ex D. Salvio4 intelligere rata ea facta ab regina nostra5 et a Galliae rege6. Ea res ut ipsis et utrique regno prospere cedat, opto toto corde nec quicquam omittam, quod ad alendam hanc societatem amicitiamque facere possim7.
406
De eo, quod monet D. Davausius8, quid sit, D. Salvium edocui.
Heufdius9 a rege accepit 305, 840 florenos Turonenses, ut reliquum 500 millium florenorum eorumdem, quae deberi regno Suedico coeperant a Novembri anni 1632. De ea pecunia suam dedit apocham regiis quaestoribus ex mandato, quod ipsi dederat Tua Sublimitas. Pars altera integrae istius summae, id est 194, 160 floreni, persoluti esse Hamburgi ei dicebantur idque verum erat. Sed plus aliquanto datum fuerat a Sanctichaumontio10 quam tunc hic sciretur. Id plus, si in rationes datum est ejus, quod regno Suedico debebatur, non autem extra ordinem, deduci poterit ab ea pecunia, quae Novembri hujus anni deberi nobis incipiet. Nam quae Majo deberi coepit, de ea solvenda jam literae hinc Amstelodamum missae sunt, non per Heufdium, sed per mercatorem alium Rembulietum11. Heufdius de eo, quod accepit, rationes exputavit cum D. Spiringio12, in quibus et quid ego acceperim apparet. De iis rationibus haud dubie jam Sublimitatem Tuam edocuerit ipse D. Spiringius. Heufdius nihil apud se esse residuum ex pecunia Suedica ait. Imo plus se recepto erogasse. Idque ipsum mihi evenit incommode admodum, cui jam totius anni pensio debetur. Scio nullam hac in re Tuae Sublimitatis fuisse negligentiam, quae adeo mei fuit memor, ut etiam in antecessum mihi aliquid numerari voluerit. Sed longe praeter sententiam et Tuae Sublimitatis et meam res cecidit, quod Heufdius nihil habeat pecuniae Suedicae. Ea de re saepe a me admonitus D. Spiringius, sero quidem, attamen scripsit, ut mihi indicat, Tuae Sublimitati, ut quod mihi pro elapso jam anno debetur mihi solvatur Amstelodami ex ea, quae praesentissima erit pecunia, sive a Gallis data sive ex aere. Id ut et nunc fiat et in posterum - nam Heufdius nihil posthac est recepturus - Sublimitatem Tuam rogo, quantum possum, ne in tantis, quanti hic faciendi sunt, sumtibus cogar aut ex Hollandia semper meam pecuniam, unde fructus habebam aliquid, huc transferre, aut aliunde sumere mutuam, quorum neutrum sine gravi detrimento fieri potest. Occasio sermonis de Gallica pecunia me pertraxit, ut facerem quod mei moris non est, id est, ut de privatis prius quam de publicis loquerer. Ad haec nunc me refero.
Transitus e Suedia copiarum quantum hoc exspectetur, facile Tua Sublimitas intelligit.
De rege Daniae13 quod significat Tua Sublimitas, ejus meminero ac, ut non modo obsit, sed et prosit, sermonem temperabo.
D. Schmalchius14 iterum Ruellae fuit apud patrem Josephum15. Quid fecerit et an absolverit sine me quod sine me coeperat, nescio. Ac facile eum patior sua sequi mandata, dum ego a meis non discedam. Sed dicit placere his, qui hic possunt omnia, ut in Suediam discedat cum ipsorum literis. Sive autem id faciendum sibi ducat sive hic subsistendum, me in neutro sibi adversum habebit. Cete-
407
rum in ea persto sententia, nisi spes ipsis facta fuisset totum semissem remittendi, multo plus impetrari a nobis potuisse, quia Galli nihil aeque cupiunt quam ad pacem usque prorogari tempus foederis, Hoc Gallorum desiderio ad majorem pecuniam stipulandam uti debeamus, an ad liberandum marescallum Hornium16, quod facile Gallis, qui non Waertium17 tantum et Enckefortium18, verum et Casimirum principem19 tenent, in arbitratu erit Tuae Sublimitatis collegarumque20. Sed de Waertio et Enckefortio illud non obliviscendum est, quod et Mullerus21 refert, fidem regis obstrictam, ut restituantur duci Vinariensi22 ita ut cum ipso non minus quam cum rege agi debeat, si quid per illos captivos speratur posse peragi.Regis Picardicum iter abruptum est, sive quod necessitas abiit, ex quo ad Castilionaeum23 se adjunxit Lafortii24 exercitus sive cura pro regina Semptembri mense paritura eum retinet.
S. Audomari fanum Castilionaeus intra mensem alterum in potestatem suam redacturus putatur. Et de egregio Condaei principis25 exercitu ad impetendam Fontarabiam durant rumores.
Fuit apud me cancellarius Montispellicardi26. Is promissum sibi ait in posterum et stipendia praesidio et alimenta a Gallis datum iri, quibus in rebus cessatum antehac est magno civitatis periculo.
Vicecomes27 ad Iainvillam est.
De nuptiis etiam audimus virginis Rohaniae28 cum principe Roberto Palatino29, filiae regis Angliae30 cum Hispaniae principe31 id moliente Chevreusia32. Certe Anglos Bruxellis aliquid struere pactionum multi putant, nisi forte hac fama frui volunt Angli ad bene ponendas alibi res suas.
Edictum regis contra bullas33 dormit, spe per nuntium pontificium34 facta componi placide rem posse.
Est inter eos, qui cum regina matre35 exsulant, Sanctigermanus36, vir
408
doctus et disertus. Is cum nihil habeat, quod agat, novis semper libellis cardinalem37 lacerat et nunc edidit causas, cur pacem nolit Gallia38. Eae vero, quas adfert, causae ad cardinalem, non ad Galliam pertinent, ne de regina matre restituenda agatur, ut proceres occupati bello locisque distracti nihil in ipsum, externis etiam auxiliis fultum, moliantur, ut ipse clientesque ejus magnos quaestus sub belli nominibus occultent aliaque similia.Cardinalis Valetta39 amnem, qui ad Vercellas pervenit, transiit. Neque tamen spes ulla est, quantum Itali judicant, detrahendi ab obsidio hostem duplo validiorem. In ipso oppido duo sunt praesidiariorum millia non longa oppugnantibus mora.
Ex Erlachio40 intelligo multum de Gallis queri Vinariensem ducem: quod Alsatiae promissae ipsi loca aliquot Galli teneant ut Colmariam et Tabernas; quod pro ingentibus impendiis factis in pontem, quem Gallis poscentibus tradidit, nihil accipiat neque nunc extraordinariorum ipsius sumtuum habeatur aequa ratio. Quae41 praesens jam numerari debuit pecunia trahitur assignationibus et aliquid ei etiam hoc anno de ordinaria pensione detractum est artibus Noyerii42 res belli tractantis, cujus animus pontifici43 addictissimus cunctis protestantium suspectus est. Hae causae effecturae videntur, ut, si quando pax fiat, Vinariensis aut possessa aut sperata per Germaniam bona praelaturus sit pecuniis annuis, quas ipsi, si id eveniat, promittunt Galli magnas, sed mutabilitate et ingenii Gallici et aulicae potentiae valde incertas.
Parant se Galli etiam ad maris bellum Hispaniae, ut credi volunt, imminentes.
Ab Offenburgo recessit hostis, cujus parte ad Engam conspecta metuens dux Vinariensis, ne hae copiae conjunctae cum iis, quae apud Helvetios scribuntur Hispano44, Lauffenburgo aut vicinis oppidis malum adferrent, auxit praesidia addito et cirum equite. Interae et supra Brisacum tres in Rheno insulas hosti munitas cepit. Speratur capta ipsi et idoneo situ ad oppidum mola itidem munitionibus ab hoste insessa. Quod si processit, propositum ipsi est immittere novi artificii opera, quae pontem Brisaci lacerent.
Croatae ferme viginti a Calembachio45 capti sunt, qui Brisaco exierant. Fortuitum ex pulvere igniario incendium et domos ferme XL et plurimum farinae ad saccos CCCC perdidit. Caesariani omni modo laborant, ut subveniant oppido: eaque spe ac simul vastandi agros circum Hagenoviam, Benfeldium et Colmariam pontem ex navibus injecere Rheno Spiram propter. Facile vitabitur id periculum, si maturaverit eo ire Longavillanus46 captis jam in comitatu Burgunidae Paulinia-
409
co et Arbesio. Eritque id hoc magis necessarium, quod in illas partes, in quibus est dux Vinariensis, inferre se dicatur dux Carolus47.Sexcentorum hominum eruptio ex S. Audomari oppido feliciter a Gallis repressa est.
Haec nunc habebamus. Majora ac meliora det Deus, cujus paternae tutelae, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem Tuam non perfunctorie commendo.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 16/26 Junii 1638.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.