eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    316

    3594. 1638 mei 28. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Ut literis Excellentiae Vestrae scriptis 7/17 Maii2 respondeam, in ratihabitione eorum, quae Hamburgi acta sunt3, nulla hic mora est. Puto instrumentum ea de re jam missum ad Davausium4.

    Dicunt Galli missas et literas cambii, ut Amstelodami solvatur quae nobis nova pecunia deberi coepit mense Maio. Sed priusquam ea persolvatur, aliquantillum puto intercessurum temporis.

    Castilionaeus5 est ad S. Audomari parans obsidium. Princeps Condaeus6 movet se ad limitem, quo Gallia ab Hispania dispescitur.

    Hostis, qui ad Rhenum est, simulato alio itinere ad lacum Constantiae 18 ferme hominum millibus consedit ponti ad Stenum imminens, ut commeatus duci7 intercludat Helvetiis etiam quae apud se sunt victui aut bello idonea retinentibus, partim metu, partim factione. Dux praesidiis per oppida relictis cum quindecim ferme suorum millibus Hohentvilam versus se tulit. Restat jam videamus, an ei cum fame an cum hoste pugna sit futura. Ut tristem de Meppa accepi nuntium, statim legatum extraordinarium comitem Licestrium8 adii; ostendi, quo in periculo esset domus Palatina, nisi subito ei suppeditarentur quibus ea se relevet, cujus rei initium et quidem validum non aliunde quam ab Anglia posse exspectari. Id si fiat, et Gallos pecunia et Suedos Hessosque milite prohibituros ruinam lapsabundae domus. Si vero pax fiat aut induciae, priusquam eadem domus per se perve Angliam ulli sit innexa federi, sero Anglos desideraturos elapsam occasionem. Fatebatur haec et vere et utiliter dici. Tamen nihil certi de Anglica pecunia praeter eam, quae jampridem auribus nostris adstrepit, asseverabat paratus tamen quantum suae esset facultatis conferre.

    Interim incommode accidit quod nubecula quaedam se inter Galliae Angliaeque regias interjicit inde orta, quod Chevreusia9 e Gallia exsul apud Angliae reginam10 sedere permissa est praeter Angliae morem; qui honos cum legati Gallici uxori11 esset negatus testante regina nihil se posse de veteri more immutare neque ipsam Chevreusiam, quod sibi ab itinere lassae concessum esset pro jure sumere, Galli vicissim legati Scudamorii uxorem12, cum ad reginam Galliae13 salutandam iret, monuerunt, ne sedendi jus in posterum speraret; quod tamen

    317

    uxori meae negatum non iri iidem Galli affirmant ideo, quod haec controversia Anglos tangat solos. Nugae hae sunt, sed nugae tales interdum seria aut ducunt aut impediunt.

    D. Roum14 bene velle rebus protestantium et credo et credi ab aliis video. Quid Batavis utile sit factu, non dixerim. Ceterum Cracovium15 non habere mandata, qualia vellent Angli, facile mihi persuadeo. Et hoc de foedere negotium lentum erit et non minus alterum illud de pace. Nam Coloniam deserere Galli non possunt, nisi Romam velint irritare, et Suedi justis de causis locum volunt sibi propiorem.

    De Brisaco falsa fuit fama. Cras regem16 accedo, ut reginae nostrae17 nomine eum rogem, quantum potest augere velit ducis Vinariensis copias tam valido ac propinquo hoste et crescente in dies. Galassianus18 miles ne vegetior sit quam putatur, metuendum puto. Kingii19 clara est, quam narras, victoria. Et Melandri20 et Gunderodii21 artes eodem puto tendere, ut hic a Gallis, ille a Batavis multum pecuniae impetrent metu induciarum. Sed haec brevi viderit D. Wolfius22.

    D. Salvius23 aliter quam respondit regi Daniae24 respondere per fidem foederum non potuit scripsitque eundem in sensum Saxonibus Lauwenburgicis regina Suediae.

    De adventu novi Suedici dilectus ad Banerium25 nihildum accepi.

    Poloni, qui hic sunt, sperare nos volunt de vectigali ad Dantiscum paria iis, quae ad vos perscripta sunt. Addunt alii Radzevilium26 in armis esse et vi obstitisse, nequid Vilnae in religione mutaretur. Miror Regem27 celebratae diu prudentiae ita se dare consiliis aut romanis aut Austriacis ut in religionis negotio, quod, sicubi terrarum, certe in Polonia liberum esse debet, offendat animos eorum, quorum opera ad res magnas uti posset; quae culpa etiam Cosaccos ab eo alienavit, haud spernendam manum. Sed est hoc saeculi nostri vitium sacra profanis miscendo utraque corrumpere.

    De Turca28 quae ad vos perlata sunt iis consentientia a Constantinopoli accepimus. Bellum ejus in Persam29 securum in Hungariae limite praestabit imperatorem30 et ob id ad pacem minus tractabilem.

    318

    Princeps Casimirus31 a Genua ad Massiliensem oram tempestatibus repulsus est. Dubitatur, an retineri juri belli possit, quia praefecturam a rege Hispaniae32 accepisse dicitur.

    Deus, Illustrissime Domine, vestros omnes sospitet.

    Excellentiae Vestrae observantissimo cultu devinctus
    H. Grotius.

    Scribebam Lutetiae, 18/28 Maii MDCXXXVIII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. Hagae 5 Julij st. n.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a ep. 130. Gedrukt Epist., p. 431. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Zie no. 3479, p. 129 n. 2.
    4 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    5 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    6 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    9 - Marie de Rohan, hertogin van Chevreuse.
    10 - Henriette Marie, koningin van Engeland.
    11 - Marie de Bullion, echtgenote van Pomponne de Bellièvre (1606-1657).
    12 - Elizabeth († 1651), dochter van Sir Arthur Porter of Llanthony, echtgenote van John Scudamore.
    13 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    14 - Thomas Roe.
    15 - Karel van Cracou.
    16 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    17 - Christina van Zweden.
    18 - Van Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in dienst van keizer Ferdinand.
    19 - James King.
    20 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    21 - De Hessische hofmaarschalk Hans Heinrich von Günterroth.
    22 - De Zweedse gezant Hermann Wolff.
    23 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    24 - Christiaan IV.
    25 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    26 - Christoph Radziwill
    27 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    28 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    29 - Ṣafī I († 1642), behorende tot de dynastie der Safawiden.
    30 - Ferdinand III.
    31 - Jan II Kasimir.
    32 - Philips IV.