eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3601. 1638 mei 28. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime Domine,

    Dilatam scriptionem verbis excusari nihil opus. Satis in se habent excusationis tot ac tanta negotia, quae Excellentiae vestrae curas onerant. Tum vero haec

    330

    data 28 April/8 Maii epistola2 ita me liberaliter docet de cunctis, quae sciri opus, ut temporis vacui, etiamsi id longius fuisset usuras penset uberes.

    Fuit autem haec eo gratior, quod multa laeta nuntiet de Bannerii3 rebus, de appropinquante Suedici dilectus adventu, de diffugio Galassiani4 militis ob incertas sedes et nova alibi eoque opimiora stipendia, de foelice Kingii5 praelio.

    Hassiae vidua6, quantum judicare licet, perstabit in nostro federe: nec alio puto spectare cunctationes ejus, quam ut quam plurimum pecuniae a Gallia auferat.

    Palatini7 conatus quam tenuiter ab Anglis juventur quamque non felicibus initiis procedant, D. Camerarii8 diligentiae perscribendum relinquo.

    Caesariani isti et qui se medios interponunt, post tempus venere, cum jam salva fide famaque nulla a Suedis pax seorsim a Gallis possit accipi. Itaque exspectanda et pactio aliqua communis, cui rei ut aliqua jaciantur fundamenta, dedi D. Chavigniaco9 perscripta nostra optata, si ad inducias veniendum sit, super quibus responsum regis10 exspecto ex eo defaecatius judicaturus, quo vergant Gallorum consilia.

    Bellum trahi refert eorum, qui res hic manu versant. Sed id vix patitur crescens cum utero reginae11 gratia omnisque Galliae aversus a bello animus.

    Anglis legatis12 dixi saepe, nisi propius quiddam cum regno Suedico velint pacisci, non facile coiturum fedus in ea, quae Lutetiae praeformata non satis arcte nodum stringunt. Videndum, ecquid certius secum ferat Rous13.

    Batavi ut ad bellum in imperatorem14 se obligent, multum obstat et commercii Germanici utilitas et sollicitudo principis Arausionensis15 pro iis, quae per Germaniam possidet.

    Iam et illud minime boni ominis intelligo Anglorum ope ac praesidio pervenisse Dunquercam XL ab Hispania naves, viris, pecunia, rebus onustas.

    Caesariani sub Gotzio16 et Savellio17 post saeve habitum agrum Wirtenbergicum, non Brisacum, ut facturi videbantur, sed ad Constantiae lacum iter flexere ibique ponti imminent, qui ad Stenum est, captisque locorum opportunitatibus et minacibus ad Helvetios literis commeatus omnes a Vinariensibus

    331

    castris parant avertere. Et Helvetii ipsi, alii studio in Austriacos, coeteri metu nihil ultra a se avehi patiuntur.

    Dux Vinariensis18 ad Hohentwilam transtulit castra ausurus praelium, si hosti par esset numero. Hostis namque ad XVIII millia habere dicitur et crescit indies.

    Cras regem accedo oraturus, ut ejus ducis copias additis iis, quae sub Longavillano19 sunt, aut bona earum parte augeat et ut Waertium20 in sua jam habens potestate marescalli Hornii21 libertatem sui beneficii faciat.

    Interim Castilionaeus22 S. Audomari oppidum circumsedere incoepit. Princeps Condaeus23 exercitum admovet Hispano militi ex Aquitania. Quid facturi sint Lafortius24 et Bressaeus25, quid incepturus, qui et ipse jam educit ex Hybernis militem princeps Arausionensis, videbimus.

    Fuit apud me Heufdius26; narrat a rege datam sibi scripturam praecepti, per quam jubebantur ipsi solvi 305840 floreni turonenses ut reliquum 500 millium florenorum, qui deberi regno Suedico coeperant Novembri anni 1637, dictumque ipsi coeteros florenos 194160 ejus pecuniae persolutos Hamburgi Excellentiae vestrae. De eo, quod ipsi solvi jussum est, se apocham dedisse quaestoribus regiis ex mandato, quod a magno D. cancellario27 pridem acceperat. De ea pecunia se rationes exputasse cum D. Spiringio28. Dicere autem S. Chaumontium29 plus quam illos 194160 florenos Excellentiae vestrae numeratos, quod in hac aula, cum illud praeceptum Heufdio datum est, ignorabatur. Illud plus, si ex causa alia, ut fieri potest, datum est, nihil ad 500 millia illa florenorum pertinet. Sin datum est rationes ejus pecuniae Galli aequum postulant.

    Uxor ducis Chevreusii30 e Gallia extorris ob quasdam, ut dicitur, cum regina Galliae molitiones, honorate habita in Hispania et, quia lassa itinere, considere apud reginam Angliae31 permissa est, quod legatorum uxoribus ibi permitti non

    332

    solet. Ideo in hac aula considendi apud reginam Galliae honos uxori ab Anglia legati32 negatur; et haec quoque inania ad amicitiae, quae inter Gallos et Anglos vix unquam satis fida est, turbamenta accedunt.

    Vale, Illustrissime domine.

    Excellentiae Vestrae observantissimus eique addictissimus
    H. Grotius.

    Scribebam Lutetiae, 18/28 Maii 1638.

     

    Princeps Casimirus33 a Genua tempestatibus ad viam Massiliensem repulsus est; dubitatur, an jure belli retineri possit, quod praefecturam aliquam a rege Hispaniae34 sibi delatam dicitur accepisse.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 433. Antw. op no. 3568.
    2 - Bedoeld zal zijn no. 3568 dd. 27 april/7 mei. Voor de titel van Salmasius' boek zie men no. 3600, p. 327 n. 7.
    3 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    4 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van de keizer.
    5 - James (Jacob) King.
    6 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    7 - Karl Ludwig van de Palts.
    8 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    9 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    10 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    11 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    12 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    13 - Thomas Roe.
    14 - Ferdinand III.
    15 - Frederik Hendrik.
    16 - Johann, graaf van Götz.
    17 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    18 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    19 - Henri d'Orléans, hertog van Longuéville.
    20 - Johan van Werth.
    21 - Gustaf Karlsson Horn. Naar aanleiding van zijn eventuele uitwisseling schreef Chavigny op 1 juni 1638 aan Claude de Mesmes, graaf van Avaux, het volgende: ‘M. Grossius a presenté au roy une lettre de la reyne de Suède sur le suiect de l'eschange de Jehan de Vert avec le mareschal Horn, a quoy sa Maiesté n'a pas grande disposition. Je ne manqueray pas de luy faire entendre les considérations importantes au bien publicq que vous aportes sur le suiect estant certain que ce seroit remettre la confusion dans le commandement général des forces en Suède que le chancelier voudroit donner audit Horn, s'il estoit hors de prison au préiudice de Bannier qui a si bien agi jusques icy et auroit encore mieux fait, s'il n'eust point eu un concurrent en la personne de Vrangel’. (Hs. Parijs Bibl. Nat., coll. Baluze no. 168).
    22 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    23 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    24 - Jacques Nompar de Caumont, maarschalk van La Force.
    25 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    26 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    27 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    28 - Petter Spiring Silvercrona.
    29 - Melchior Mitte de Miolans, markies van Saint-Chaumont.
    30 - Marie de Rohan, hertogin van Chevreuse, echtgenote van Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    31 - Henriette Marie.
    32 - Elizabeth Scudamore, echtgenote van John Scudamore, ordinaris Engels gezant te Parijs.
    33 - Jan II Kasimir.
    34 - Philips IV van Spanje.