eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3568. 1638 mei 7. Van J.A. Salvius1.

    Illustrissime et Excellentissime Domine,

    Parum est, quod ex his oris nunciari mereatur: sopitis iam omnibus et belli, et pacis et foederum actionibus.

    Wrangelio2 in Sueciam evocato, concesso in fata Bielkio3, supremum imperium tam in exercitus quam utramque Pomeraniam obtinet Banerius4. Directioni praesidiorum, Stetinensis Lilliehök5, Stralsundensis Axelius Lillie6, supre-

    273

    mus vigiliarum praefectus Wismariensis Lilliesparre7 suffecti sunt. Sic iam ad littus Wandalicum nera lilia plantantur.

    Banerius, dum trium equestrium, pedestrium duodecim legionum robur e Suecia expectat, nihil iam aliud molitur, nisi quod praesentes copias pecunia et stativis recreat, locis munitis providet, praesidia rite disponit et cuncta ad futuram expeditionem parat necessaria.

    Gallas8 adhuc spargit copias suas in ordines inferioris Saxoniae fomenta vitae cum armis ab iisdem extorsuras. Redemit hisce diebus vexam Holsatia 160m imperialium thalerorum: Lubeca, Hamburgo, Pinnenberga eodem beneficio usis. Jam copiae eius Megapoli, Lawenburgo, Bremae, Verdae, Luneburgi, Brunsvici, et Hildesii ditionibus incumbunt. Sed hae quoque pecunia et prece se opponentes ostentatis extremum armis id saltem obtinuere, ne Gallas adhuc firmum ullibi locum reficiendo exercitui ceperit. Quin potius, dum singuli fere ordines aliquid in sui quisque defensionem legunt, exsanguis, nudus, inermis miles Gallassianus ad propinqua et praepinguia eorum tympana dilabitur. Certe eo nunc statu est Gallassius, ut nuper legato cuiusdam principis9 sancte iurarit, si Banerius ingrueret, non ausit ei pugnam offerre.

    Georgius Lunaeburgicus10 proprio adhuc milite proprias ditiones tuetur, quasi neuter inter partes caesaris et suspiciones Suecorum.

    Legatus King11 nuper hac vagabundi hostis occasione usus veterem legionem draconum a meris Hispanis ductam penitus disjecit caesis gregariis, ducibus vero et capitaneis spaventanis cum uxoribus et impedimentis Mindam abductis.

    Erfurtum periclitatur paciscentibus opera ducum Vinariensium12 cum electore Saxoniae13 oppidanis in praesidiariorum expulsionem.

    De landgravia Hassiae14 spes est constantem fore, quicquid in contrarium nitantur Moguntinus15 cum Darmstadiensi16 ratihabitionem caesaream omnium eius postulatorum ostentantes, si Suecis Gallisque desertis obsequium et copias imperatori17 transcribat. Si quid praeter spem acciderit, remedium allaturus creditur vicinus Meppae, elector Palatinus18 eo casu pellectis sub sua signa copiis Hassiacis.

    Haec tantum de bellicis, nam Vinariensia et superioris Germaniae rectius citiusque aliunde habetis.

    Pacem cum Suecia strenue hactenus ursere duces Lavenburgici19 ostentata

    274

    magna spe gratissimarum conditionum, si Gallis praeteritis Suecia cum Caesare pacisceretur.

    Curtius20, imperii vicecancellarius, eo nimine Lavenburgi adhuc haeret, Soldnerus21 Hamburgi. Adferunt pro me salvum conductum, pro se plenipotentiam de verbo ad verbum Sueticae conformem urgentes meum Lubecam adventum.

    Rex Daniae22 quoque ante octiduum datis literis significat interpositionem suam tam a ser:ma regina Sueciae23 quam Caesare acceptam meque ideo Lubecam, quo Curtium quoque vocat, invitavit.

    Respondi me per biennium potestatem et mandata pacifica habuisse; ne adhuc quidem revocata; ratihabito tamen foedere Gallico et nupera Bielkii, collegae mei, morte eatenus suspensa, ut nequeam vel solus vel particularem pacem amplius tractare. Si universalem vellet et cum Gallia communes tractatus promovere, paratos nos fore acceptis utrinque tantae rei necessariis ad congressum die, de quo convenerit, inchoandum. Quin et ipsa ser:ma R.M.tas Sueciae ducibus Lawenburgicis hisce diebus prolixe respondit non nisi universalem pacem acceptam iri. Ea igitur a Deo petenda; et ad talem tractatum pacemque consilia omnia in posterum dirigenda.

    Tractatus communis foederis iam plane quiescit nondum comparente legato Batavo24 nec potestatem habentibus prolegatis Anglicis25 nisi ad agendum de articulis Gallo-Britannicis.

    Ego sufficientem e Suecia ad foedus commune potestatem habeo, sed quia id nisi universis, quorum interest, praesentibus nec tractari nec concludi potest, offero me interim, dum Batavi exspectantur, ad agendum de foedere particulari inter Sueciam et Magnam Britanniam; idque super conditionibus a ser:ma regina Sueciae ante annum eum Fletwodio26 in Angliam transmissis h.e. ut rex Angliae27 vel ipse in partem belli veniat vel saltem subsidia reginae nostrae praestet. Angli vero cum hic defectum mandati praetendant, omnes subsistere cogimur.

    Atque haec erant, quae pro praesenti cum Ece:ll V. communicanda habui. Caeterum valde rogo, ne male accipiat, quod aliquot septimanis literarum commercia omiserim. Factum id est potissimum ob negocia pecuniaria, quibus iam undique dist ...r.

    Legatus regis christianissimi, Dn. Davausius28 contend ...... omine S. Reginae Sueciae, Johanni Heufftio29 civi Parisiensi sub nomine residui anni 1632 per errorem solutum esse plus quam debebatur, 55860 lib. turonensium; sive 22344 imperialium thalerorum. Hos 22344 imperiales thaleros iam Hamburgi deducit de iis quatuor tonnis auri, quae circa traditionem ratihabiti foederis Wismarien-

    275

    sis30 mense Martio stipulatae sunt, ut non ultra 377656 imp. thaleros accipiam. Id cum cedat in praeiudicium Cambiorum a S.R.M.te Sueciae in integram quatuor tonnarum auri summam datorum, rogo, ut Lutetiae ab Heuftio exquiratur, quomodo se haec praetensio in rei veritate habeat. Urget n. Dn. Davausius a me quittaneiam quingentorum millium thalerorum integram, quam ego recusare cogor, dum de re tota certior factus fuero. Scripsi Amsterdamum ad Dn. Spieringium31, ut, quantum ei notum sit, id quoque mecum communicet.

    Hisce valeat et, ut solet, faveat

    I.E.S.ae observantissimo et addictissimo
    J.A.S.o

    H., d. 27 April/7 Maii A.o 1638.

    Adres: A Son Excellence Monsieur Hugo Grotius, Conseiller d'Estat de sa Maj.te de Suéde, et son Ambassadeur en France à Paris. 13 st.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Maij.

    In dorso: 7 Maii 1638 Salvius.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 10. Beantw. d. no. 3601. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant in Hamburg.
    2 - De Zweedse veldmaarschalk Herman Wrangel.
    3 - Sten Bielke, Zweeds gezant in Pommeren.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Johan Lilliehöök.
    6 - Axel Lillie (1603-1662).
    7 - Joen Lilliesparre till Fyllerum.
    8 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    9 - Niet geïdentificeerd.
    10 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    11 - James King, Schot van geboorte, onderbevelhebber in Zweedse dienst.
    12 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    13 - Johan Georg I, keurvorst van Saksen.
    14 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    15 - Anselm Casimir von Wambold von Umstadt, keurvorst van Mainz.
    16 - Georg, landgraaf van Hessen-Darmstadt.
    17 - Ferdinand III.
    18 - Karl Ludwig van de Palts.
    19 - Voor hun namen zie men no. 3479, p. 128 n. 11.
    20 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    21 - Dr. Johann Söldner.
    22 - Christiaan IV.
    23 - Christina.
    24 - Alleen de Staatse agent Karel van Cracou bevond zich te Hamburg.
    25 - Joseph Averie en Henry de Vic.
    26 - Georg Fleetwood.
    27 - Karel I.
    28 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    29 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    30 - Zie no. 3479, p. 129 n. 2.
    31 - Petter Spiring Silvercrona.