Venerande parens,
Heri tuas accepi datas XI/XXI Maij2. Pro eis tibi gratias ago maximas, ut et matri et sorori3, quae silenti quamvis gaudio nimis tamen sese nostri memores ostendunt. Deum Optimum Maximum oro, ut aliquando pro tot tantisque beneficiis minus ingratum praestare animum queam.
D.o Reigersbergio4 literas suas Amstelodamum, ubi nunc est, materterae Blonquiae5 etiam suas a matre6 in Zelandiam misi. Audio Amstelodamum pervenisse scripta illa7, quae ante discessum meum Lutetia miseram et quorum tam anxiam mihi curam commendas; ea nunc indies huc exspecto, ut et libros ex Zelandia meos et Meierosianos tuos8, horum ubi venerint indicem ad te dabo.
Aliorum scriptorum curam talem habebo, qualem vel ipse haberes vel filius
339
tuo mandato obstirctus habere potest ac debet. Interea operam dabo, nequid hic mihi temporis sine fructu transeat.Princeps Arausionensis9 Burae etiamnum haeret, cujus filius10 hic papulis detentus mansit.
Henrico comiti Bergensi11 jam mortuo ante menses aliquot natus erat filius12, uti dicebatur, qui - proh dolor - post parentis obitum faemina factus est nomenque Guilielmum in Guilielmam mutavit.
Ego ante dies aliquot cum apud Guil. Veldium13 venissem, inveni ibi librum tuum De emendanda Republica tua manu descriptum, qui eum a Graswinckelio14 se accepisse affirmabat. Ego nihilo minus eum mihi retinui, ut vel ipse eo uti possim, vel si tibi eum miti cupis, mihi describam.
Deum, Venerande Parens, tui, nostrorum omnium, totiusque orbis Christiani ut curam habeat precor.
Tui obedientissimus filius
P. Grotius.
XXI/XXXI Maij.
Audio Principem arausionensem Litoiae jam esse, naves hic principi praeparantur ad numerum - ut ajunt - 5 millium.
In dorso schreef Grotius: 31 Maij. 1638 P. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 10 Iunij.