Illustris ac Excellentissime Domine legate,
Temerarium me forte Excellentia Vestra iudicaret, qui nullo nomine Excellentiae Vestrae cognitus nec praevia aliqua commendatione fultus viam mihi ad Excellentiam Vestram stravi, literis meis Excellentiam Vestram compellare non verear, nisi illustrissimi domini regni cancellarii2, domini mei gratiosissimi, apud quem amanuensis munere fungor, iussu, qui has partes mihi in absentia domini secretarii Smaltzii3, qui antehac ad Excellentiam Vestram de statu rerum nostrarum, quo in articulo is domi forisque versetur, perscribere solitus est, demandavit, et Excellentiae Vestrae humanitate, ut indubia fama percepi omnibus obvia, niterer. Nec dubito, quin Excellentia Vestra idipsum grata et benevola mente sit acceptura; quod, si intellexero, argumentum mihi erit ac stimulus eo in incepto pergere donec dominus Smaltzius in patriam redux munus hoc obire possit.
Veniam dabit Excellentia Vestra, si nihil inveniam digni, quod Excellentiae Vestrae dare possim commodiora praestolaturus tempora, quae uberiorem mihi suppeditare possint materiam. Haec tamen e re esse putavi hac vice nunciare. Principes Lavenburgenses4 in hoc unice incumbunt, ut Germaniae, ipsorum patriae, optate pax redear, quae hoc tempore variis belli incendiis deformata est, et dissidia inter nos et Caesarem5 orta in particulari tractatu sopiantur. Qui idcirco S.R.M.tem dominam nostram clementissimam6 literis suis invitarunt et variis argumentis hac allicere pertentarunt, quibus S.R.M.tas respondit, adhibitis iis verborum formulis, quibus principes ac tanti momenti res digna fuit, omnia ad communes tractatus propter foedus cum christianissimo rege7 sancitum referens.
Idipsum responsi reportavit rex Daniae8, qui ad pacem condendam suasor est et inter nos er Caesarem mediatorem se pollicetur.
350
In eo quoque imperii vice-cancellarius Curtius9 laborat, qui hanc ob causam ab imperatore huc missus aequas, iustas, nobis proficuas nec ab honore et maiestate regni alienas conditiones ut ferunt ostentans. Sed dum hisce verborum lenociniis nos haud permoveri nec tam facile induci, ut hisce suis elusoriis artibus nobis diutius imponant, persenserit, regi Daniae ac toti orbi causam nostram exosam reddere occipit et animorum a pace alienorum nos insimulans, ut ex literis eius hic annexum exemplum10 fusius Excellentiae Vestrae dictabit.
Mentem dominorum regentum11 quamvis ex dato S.R.M.tis responso rex Daniae sat abunde intellexit, conventum tamen urgere, tractatus particulares promovere, legatos suos12 Lubecam destinare non destitit. Haec de pace quam omnes suspirant, nemo rationes et viam obtinendi monstrare potest. Sat esto; transeo ad propiora.
Domini regentes circa expeditionem militarem sunt occupati ante aliquot dies militem copiosum, quem huc, Calmariam ad aliaque loca maritima ex provinciis convocaverant nec antea propter dissita loca se hic sistere poterat, in Germaniam ad campi-mareschallum dominum Banerium13 expedire animus est. Affulget spes ex milite caesareo fame, frigore aliisque cladibus, elapso hieme ac vere afflicto necdum satis reconvalescente, melioris fortunae et successus, de quo Deum Omnipotentem supplex invoco, in cuius tutela Excellentiam Vestram humiliter ac officiose commendo.
Excellentiam Vestram officiose colens
Samuel Andreae
propria manu.
Stocholmiae 26 Maii Ao 1638.
Adres: Illustr. ac Ex. Domino S.R.M.tis ad Christianissimum Galliae regem legato ordinario.