Illustrissime et Excellentissime domine,
Quotquot Excellentia Vestra huc scripsit, spero recte redditas. Rectissime autem omnes in Sueciam curantur. Stetino hodie literas accipio bonam partem succursus e Suecia Stralsundium appulsam, caeteros in mari esse.
Banerius2 omnes anxie expectat. Gallassius3 interim quietus agit; aliquot tamen legiones, inter quas Lamboii4 et Coloredi5 praecipuae, a nostris ad Visurgim disjectae sunt. Magnae iterum victoriae a Vinariensi6 obtentae hic fama spargitur, utinam eventu certa!
Rex Daniae7 misit nuper 4 naves bellicas Warnemundam a nostris postulantes, ut subditi Daniae libere Rostochium navigarent. Libertatem Banerius
370
indulsit, sub rato Maiestatis. Alias rex hostilia minatur. Legit militem, ut fertur, ad 12000. Castra molitur ad Oldeslo. Suspectus fit et Caesari8 et nobis armatus mediator! Curtius9 adhuc urget particulares nobiscum tractatus, sed a nobis ad communes cum Suecia et Gallia remittitur incerto adhuc eventu.A diversis intelligo stare caesari firmiter sententiam Palatinos nunquam restitutum iri! Tractatus tamen cum Anglo10 Bruxellis simulari. Inter exclusos a transactione Pragensi11, ferunt, restare tantum Badensem12 cum binis comitibus13 et Vinariensi: caeteros omnes sigillatim cum imperatore transegisse eoque nihil amplius nobis in puncto amnestiae reliquum fore. Profecto, nisi armis cogatur, nunquam impetrari patietur universalem vel pacem vel amnestiam. Faedus regnorum commune quiescit, ad Thomae Roe14 vel Amstroutheri15 adventum. Sed ominosum habetur, quod Anglia simul unum Bruxellas, alterum Hamburgum destinare scribitur, ut ibi prece hic minis rem eandem urgeat.
Cracovius16 nondum venit; venturus tamen scribitur e Dania, sed ut audiat tantum et referat.
Ratihabitio pactorum a me et Dn. Davaux17 initorum18 e Suecia et Gallia advenit. Sed ut Dn. Davaux subsidia promissa solverit, referet Excellentiae Vestrae Dn. Smalzius19. Quem, rogo, ut Excellentia Vestra in eo negocio perficiendo juvet.
Si poterit Excellentia Vestra contra Waertium20 libertatem Dni Gustavi Horn21 procurare apud regem Galliae22, magnopere sibi devinciet omnes regni Sueciae proceres. Etsi enim ego lytrum 40m imperialium thalerorum hic rite pro eo deposuerim, cludi tamen contractum a Bavaro23 veri simile est.
Hisce valeat Excellentia Vestra feliciter, et, ut solet, favere pergat
Excellentiae S.ae observantissimo semper
J.A. Salvio mp.
Hamb., die 8 Jun. stil nov. A.o 1638.
Quid ego nuper consensu Dni Davaux, responderim Curtii postulatis de praeparatoriis pacis, monstrant inclusa24. Ea missa sunt ante octiduum Viennam.
371
Si apposite responsum fuerit, Suecia adhuc binos e Suecia commissarios Lubecam mittet, quibus ego quoque adjunctus maneo. Si ita videbitur, poterunt eadem similiter Lutetiae parari.Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Iunii.