Illustrissime Domine,
Lubens cognovi quae literae Excellentiae Vestrae 8 Iunii2 ad me missae significant: praecipue vero novos e Suedia dilectus partim transiisse partim transire et ad Visurgim res nostris obtigisse prosperas. Utinam verum sit, quod hic dicitur, spem affulgere Lunenburgici3 aut retrahendi ad partes nostras aut certe abducendi ab eo, in quod se dedit, servitio.
410
Quid decreturi sint regni Suedici rectores4 super Danorum navigatu Rostochium, scire erit operae pretium. Et libertas ista permissa exemplum trahit et tamen multiplicare hostes minus expedit.
Videtur putare rex Daniae5, si armatus sit, plus sibi ad conficiendam pacem fore auctoritatis, sed illius copiae, quid ad tantos utrimque exercitus? ac, ni fallor, brevi eum, aut certe populares ejus, taedebit impendii.
Responsum ab Excellentia Vestra caesarianis datum plenum prudentiae est nec aliud hoc rerum statu dari potuit. Dedi Veneto6 daturus et Gallis, nisi illi jam accepisse se dixissent per D. Davausium7.
Mos iste Anglorum apud diversas partes eodem tempore agendi, ut alios aliorum metu ad commoda sua pertrahant, jam dudum non bene ipsis procedit. A Chevreusia8 proponi conjugium inter principem Hispaniae9 et Angliae filiam10 audimus, sed hoc negotium, si ad conditiones unquam venietur, maximas reperiet difficultates.
Miror a caesarianis inter eos, qui pacem Pragensem11 non accepere viduam Hassicam12 non poni, quae profecto minus prudenter secerit, nisi quamprimum ab illis induciolis se removerit alioqui non expers futura belli malorum et in pace a sociis negligenda. Quod sicut Galli significasse se ipsi ajunt, ita a Suedis pariter significari non abs re erit.
Quae Roöus13 portaturus sit, quid nobis a Vienna venturum, solliciti exspectabimus tranquillo ut philosophos decet animo neque ad bellum avidi neque ad pacem fastidiosi. Cracovius14 erit, ut video, auditor tantum. Nihil erit difficilius quam persuadere Batavis, ut inimicitias, quas cum imperatore15 satis magnas habent, in bellum mutent.
Gaudeo rata facta, quae Wismariae Hamburgique convenerant16.
De pecunia quod monet Davausius ejus, quantum ex Heufdio17 intellexi, jam Excellentia Vestra meis literis cognoverit. Mea diligentia et huic et aliis negotiis non deerit. Si quod plus dedit S. Chaumontius18 quam ratum hic fuit, cum reliquum anni 1633 percepit Heufdius servari a nobis aliter non potest, optimum erit differri id, ut detrahatur de pensione ista quam Galli Suedis debebunt venturo Novembri. Nam ut pensio Maio, qui exiit, deberi coepta solvatur, missas Amstelodamum literas intelligo.
411
Velim, si fieri potest, habere quae cum Bavaricis de libertate marescalli Hornii19 convenerant, ut habeam certi aliquid, quod Gallis possim dicere. Sed Waertium20 et Enkefortium21 rex22 promisit semper in potestate fore ducis Vinariensis23. Itaque et ipse dux super hoc negotio compellandus foret, nisi forte Poloni principis24 captivitate ad nos juvandos uti velint Galli; de quo subdubito.
Bellum Gallia habet nunc in Italia ad Hispaniae et Belgicae fines, parat et mari. In Italia hostis ferme altero tanto validior, id est XXIV habens in aperto millia, mirum ni Vercellas rapiat duorum millium praesidio custoditas. Princeps Condaeus25 ad infestandam Hispaniam egregium jam habere scribitur exercitum.
Castilionaeus26 Lafortii27 copiis ita increvit, ut spatiosum quamvis ambitum urbis S. Audomari clausurus sit brevi et intra mensem, uti sperat, alterum potiturus oppido, e quo factam eruptionem sexcentorum militum feliciter his diebus repressit.
Longavillanus28 in comitatu Burgundico Pauliniacum et Arbesium cepit. Inde ibit, ut spero, auxiliaturus duci Vinariensi, qui Lauffenburgi vicinorumque locorum praesidia auxit, quod ab Offenburgo Engam profectus hostis eo se cum novis per Helvetios Hispani dilectibus illaturus crederetur: tum vero egressos e Brisaco Croatas per insidias cecidit aut cepit XL. Tres in Rheno insulas supra Brisacum ab hoste munitas cepit. Quod si eam ceperit, quod speratur, molam idoneo ab urbem situ, annitetur pontem Brisaci rumpere noviter repertis ad hoc machinamentis. At hostis pontem alium e navibus imposuit Rheno ad Spiram, partim ut illuc transitum habens facilius Brisaco subveniat, pertim ut vastet quae Colmariae, Hagenoviae et Benfeldio sunt circumjecta. Et dicitur eodem se ferre dux Carolus29. Ita satis erit ibi quod agatur.
Vicecomes Turenae30 cum Leodicensi suo milite ad Iainvillam est. De Bressaeo31 nihil audimus.
Illud de Gallica pecunia si penitius introspicere velit Excellentia Vestra, recte fecerit ad D. Spiringium32 si scribat, ut is, qui cum Heufdio rationes contulit, quo in statu cuncta sint, eam edoceat.
Mihi semper dulce erit et hoc commercium literarum cum Excellentia Vestra colere et me ei quam possum maxime approbare. Ero enim semper
Excellentiae vestrae observantissimus
H. Grotius.
412
Omisi dicere, quod non parum facit ad spem capiendi Brisaci, in eo oppido casum ex pulvere igniario incensas domos XL et, quod non minoris est, saccos farinae CCCC servatos in horreo publico.