Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Maximo cum dolore meo video atque intelligo res ducis Vinariensis2 sic trahi neque subministrari ei in tempore tam necessario pecunias, unde alimenta exercitui suo comparet, neque auxilia eum accipere, quibus Brisacum premat, ubi circumductam ab hoste molae suburbanae fossam abducta aqua sibi fecit perviam jam ipsa aggressurus ejus loci munimenta simulque machinamenta, quae lutoso itinere tardata sunt, parata habens ponti diruendo, nisi jam forte conatus isti suos successus habuerunt, sed nobis non nuntiatos. Moras aulae hujus in occasione tam praecipiti, sunt qui Noyero3 imputent, homini mire addicto pontificis4 sententiis studiisque; alii putant crescentem potentiam Vinariensis in Galliae vicinia suspectam esse, tum ut Germani tum ut protestantis. Quidam etiam magni nominis mihi suggesserunt cum Bavaro5 Gallos aliquid in arcano moliri.
Dux Longavillanus6 Pauliniacum non, ut Divione ad nos perscriptum fuerat ceperat, sed voluerat capere. Praevenit enim cum exercitu decem ferme millium dux Carolus7 interque eos pugnae fuere 19 et 20 Maii. Caesi aliquammulti utrinque. Longavillanus, quod duas campestres machinas ceperit, pro victore se gerit neque tamen ad ducem Vinariensem progreditur, cum praeter illud iter, quod
425
insedit dux Carolus, alterum sit, quo nuper Guebrianus8 incessit. Obtendit subsistendi consilio curam pro Burgundia et, quo validior fiat, vicecomitem Turenae9 ad se vocat.Ad S. Audomari oppidum castra nunc demum munita sunt multo inter opus absumto tempore, quod et palustria, quae intercedunt late diffunderent ambitum et hostis in propinquo minime otiosus saepe turbaret.
Lafortius10 centenos aliquot suorum amisit, dum structum a Gallis apud Ardresam Castellum ab hoste captum recuperare calidius laborat.
At trans Alpes apud Vercellas fortuna Gallis adfuit. Nocte enim inter 19 et 20 Maji diem mille et quingenti per amnem Sesiam pectore tenus madentes in oppidum penetravere captis etiam ac dirutis in transitu munimentis hostium duobus, quae ad ripam amnis arenosa ex humo excitata facile diffluebant. Id obsessoribus morae nonnihil adferet, praesertim cum et panis copia ad exercitum veniens ad Valettae11 milite sit intercepta.
De belllo ad Hispaniae finem magna nos sperare Galli jubent. Terret me, quod video bona cardinalis12 destinata inter manus secundarum ac tertiarum operarum corrumpi aut administrari segniter adeo ipsorum specialia ignorante, ut nuper pro certo adfirmaverit Castilionaei13 et Lafortii copias ad XL millia efficere, cum junctae XX millibus haud multo sint majores.
Brezaeus14 Carlemontium sit obsessurus an additurus se Castilionaeo, in incerto est. Sed haud dubie spes magnae se Gallis dabant in Flandria promovendi limitem, nisi Batavorum in alia Flandriae parte coepta per missorum eo formidinem non leve reipublicae damnum, plus etiam ceteros metus intulissent; qua de re historiam D. Camerario15 scribendam relinquo.
Alterum Gallicis per illa loca processibus impedimentum est ab Anglorum aemulatu, qui per hos dies ingentem vim pulveris igniarii omnisque bellici instrumenti Dunquercam intulere spreta Batavorum classi, quae portui adsidet. Negantque Angli se a tali commercio abstituros, donec Batavi in ipsorum foedus venerint, quod quominus fiat Gallos ajunt clam obstare.
Bullitio ista contra bullas romanas deferbuit hic nonnihil. Impetravit enim pontificis nuntius16 spatium sesquimestre ad experienda remedia, inter quae pater Iosephus17 futurum putat, ut cardinalitiam purpuram pertinaciter sibi negatam hactenus adipiscat ur. Non desunt tamen me quidem non audente tam vasta animo concipere, qui cardinalem ab his initiis insurrecturum putant sibique vindicaturum jus patriarchicum, id est prope papale: et ut inclinatis ad credendum
426
animis cuncta eo rapiuntur, in eum sensum trahunt nonnulli versus hos Nostradami18 nobilis quondam astrologi, a quo multa futura vere praedicta vulgi opinio est: Celui qui estoit bien avant dans le regne Ayant chef rouge, proche hierarchie Aspre et cruel et se fera tant craindre Succedera a sacrée Monarchie19Vidua Sabaudica20 ab Helvetiis militem petit. Pontificii vero Helvetii Hispano quotidie militem mittunt.
Caesariani21 Hagenoviae imminent late populati agrum circumjectum nec minus, quae vicina Argentorato.
Rodericus, princeps Wirtembergicus22, in hostium manus venit.
Dux Vinariensis per pontem, qui ad Neuburgum est, faciles habet Rheni transitus crediturque in hostem iturus, si validior esset aliquanto copiis, quarum partem non exiguam praesidia absumunt.
Livo iste23, de quo scripseram antehac24, quantum ex literis ipsius, quas Venetiis scripsit, conjectamus, jam Constantinopoli est, ubi quid agat, brevi intelligemus.
Rogo Sublimitatem Tuam, ut, si utilis esse possum, me, sicut fecit hactenus, tutari velit, qui quicquid feci hactenus optimo feci in rem Suedicam animo nec parum negotii habui, dum gentis non ita pridem hic cognitae gloriam verbis factisque attollo. Si vero opera mea utilis esse non potest, multo malim in privatam fortunam reverti, quam onus regno, mihi dedecus accersere.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det reginae25, regno Tuaeque Sublimitati cuncta prospera.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Iulii novi Cal. 1638.
Pransus est his diebus apud me Euskerckius26, agens Batavus, cum quo colloqui possum nullo dignitatis certamine, ut et Venetus27 facit. Ceterum si videatur Sublimitati Tuae Batavos ita ut Venetos per omnia aequandos regibus, non invidebo popularibus quondam meis hanc majestatem.
Quae de Bavaro dicta mihi sunt, non disconveniunt ab iis, quae intellexit D. Wolfius28 id tentari, ut in Galliae tutela sit Maguntiacensis29.
427
Scripsit monitu meo ipse Heufdius30 ubertim Sublimitati Tuae de pecuniario negotio.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.