eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3698. 1638 juli 31. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Rex2 et cardinalis3 sunt ad Abbatis villam. Obsidio S. Audomari plane derelicta retroque in agrum Caletensem et Bononiensem ducti exercitus. Castilionaeus4 regem, quod sciamus, nondum vidit. Dubitatur, an regis favorem sit recuperaturus, apud quem antehac in magna fuit existimatione boni ducis. Iratus ei rex est, quod et militum habere se satis et de urbe capienda non dubitare regi scripserit. Fecerat autem id instinctu Eusebii5 velut ad tranquillandum regis animum. At rex, qua de causa id scriptum fuerit, neque gnarus neque curans deceptum se queritur. Inviderunt pridem Castilionaeo propinqui cardinalis magna imperia sibi potissimum vindicantes, fama ei haud pares. Intercesserat ei et quaedam cum duce Lafortio6 simultas primum, deinde et jurgium, quia Lafortius poscenti Castilionaeo militem non miserat dicens se eo opus habere ad introducendos in sua castra, qui adventabant, commeatus. Nunc illi duo sero nimis in amicitiam rediere post vulneratam et publicam rem et utriusque existimationem.

    Regi consilium videtur Rentiacum, Airam et alia quaedam non nimium munita oppida capere, ut ita ad Atrebatum oppidum processus fiat.

    Tubatelus7 9 Julii hostem, qui cis Rhenum a Merskelsemo ad Argentorato propinqua se recipiebat, apud Stenfeldum cecidit aut fugavit. Croatae erant prope universi, qui sub hostium sunt signis. Capta impedimenta. Historiam exactiorem exspectamus.

    Longavillanus8 non satis habet militis ad urbem aliquam obsidendam. Itaque otiatur.

    492

    Ad Fontarabiam mari secludendam advenere Gallorum naves bonae octo. Dicuntur eodem mitti aliae ad quinquaginta. Unus metus est, ne rex Hispaniae9 eas anteveniat missis in eas partes suis classibus.

    Erlachius ad ducem Vinariensem10 rediit. Putat is, quanquam promisit rex Waertium11 et Enckefortium12 perpetuo in ducis fore potestate, vix tamen futurum ut remittantur moram ex mora quaesituris Gallis.

    Is, qui huc venerat pro Ragoskio13, ad aulam iit inde per Batavos collaturus se Hamburgum. Ostendit mihi ea, quae in conventu Hungariae14 acta sunt, probabilem satis armis materiam.

    Dubito ex postremis ipsius colloquiis, an hoc anno exspectandum sit aliquid, et doleo in urbe jam multos hac de re fabulari. Placebit Eusebio, quod is princeps foedus expetit ad communem libertatem et restituendos, qui dejecti sunt. Quae cum obtineri posse Eusebius non speret, gaudebit eo obtentu bellum se posse trahere. Nam Vindici15 hinc abeundi consilium ob id maxime datum est, ne aures ejus reginae16 sermonibus de Mimnermo17 paterent. Ipsam interim obsident cancellarius Franciae18 et Bulionaeus19 ob id ad S. Germani vicum profecti.

    Reginae partus circa Septembrem exspectatur. Parienti de more aderunt frater regius20 et pro principe Condaeo21 ejus uxor22 et liberi23, Nam comes Suessionensis24 cum matre25 Sedani est et redire abnuit.

    Venere ad me his diebus quidam cancellarii Franciae missu, ut testimonia audirent de vi nuper in me facta26. Ex eo nihil ultra audivi.

    Postquam postremas ad Sublimitatem Tuam obsignaveram literas27, domi meae reconciliati sunt inter se D. Crusius28 et Schmalzius29. Ego et Erlachium30 mitigavi graviter iratum Schmalzio ob verba, ut dicebat, in ducem Vinariensem contumeliosa.

    493

    Anglis placet valde illud de Transilvania31 neque miror. Ajunt aperte iidem Angli non desituros se Dunquercam cuncta, quae visum invehere, donec Batavi secum in foedus venerint. Ita malorum abunde est.

    Bona det nobis Deus Tuamque, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem sospitet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 21/31 Iulii 1638.

     

    Mitto duas chartas a Veneto32. Prior est formula, qua ad regem Angliae33 se dicunt scribere. Disconvenit ab illa formula, quam ex Anglia accepi, ubi bis Dominus34 ponitur. Altera formula ab ipso proposita et, ut videtur, Gallis non improbata pro legatis Germanorum mihi displicet ob mentionem inominatam criminis et quidem gravissimi laesae majestatis. Sed super omnibus et judicium et jussa Tuae Sublimitatis exspecto.

    Jam nunc edoceor septem aut octo homines ex eo vico, ubi mihi nuper illud mali accidit, in carcerem hujus urbis adductos. Non displicebit mihi ostendi publico securitatem legatorum regi esse cordi, caeterum curabo, nequis intereat ob id, quod in me deliquit. Venit ad me hodie matrona nobilis35, vici illius domina, deprecatum pro captivis. Dixi id me exspectaturum, ut religio judicum de rei veritate cognoscat: absolvantur innocentes; pro nocentibus me fore precatorem.

    Heufdii36 rationes gaudeo bene exputari. Ego annua mea tarde admodum recepi sine usuris, maximo meo incommodo, qui ex sorte aut reditibus meis haud nimium magnis pecuniam sumendam habui. Itinerum impendia exigua sunt praeter illud unum a Magontiaco Lutetiam. Jam annus est et amplius, quod nullum nummum accepi. Non dico haec, quod quicquam conquerar, sed nequis me arbitretur de pecunia Suedica ludere: quod multum abest a meo ingenio atque more. D. Spiringius37 pridem est, quod pollicitari mihi perstat. Illud semper aequum existimavi, cum ego38 ex Hollandia pecuniam ad usus meos necessariam mihi petendam habeam, etiam quod persolvitur ita persolvi, quasi in Hollandia id mihi persolveretur. Et tamen, si id grave est, ero quanto Tua Sublimitas volet contentus.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 450; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 510. Gedeelt. in vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 166.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - De Richelieu.
    4 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    5 - Schuilnaam voor De Richelieu.
    6 - Jacques Nompar de Caumont, maarschalk van La Force.
    7 - Georg Christoph von Taupadel.
    8 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    9 - Philips IV.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - Johan van Werth.
    12 - Adriaen von Enkefort.
    13 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen. De naam ‘Ragoskio’ staat in de tekst in cijfer: 66.80.9.73.67.15.(=58?).71.42.118.217.
    14 - De naam ‘Hungariae’ staat in de tekst in cijfer: 14.81.78.56.70.66.71.98.
    15 - Schuilnaam voor Lodewijk XIII.
    16 - Anna van Oostenrijk. Het woord ‘reginae’ staat in de tekst in cijfer: 66.75.56.71.78. 27.85.
    17 - Codenaam voor vrede.
    18 - Pierre Séguier.
    19 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    20 - Gaston-Jean Baptiste de France, hertog van Orléans.
    21 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    22 - Charlotte-Marguerite de Montmorency.
    23 - Anne Geneviève de Bourbon, (1619-1679), hertogin van Longueville, Louis II de Bourbon (1621-1686) -de Grote Condé-, Armand de Bourbon (1629-1668), hertog van Conly.
    24 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    25 - Anne de Montafié.
    26 - Zie no. 3677, p. 457.
    27 - No. 3687.
    28 - Johan Jespersson Kruus.
    29 - Peter Abel Schmalz.
    30 - Johan Ludwig von Erlach.
    31 - De naam ‘Transilvania’ staat in de tekst in cijfer: 107.70.78.76.79.60.81.80.24.55.27.
    32 - Anzolo Correr, Venetiaans gezant in Parijs.
    33 - Karel I.
    34 - De uitgave der Epist. geeft de lezing ‘Domino’.
    35 - Niet geïdentificeerd.
    36 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    37 - Petter Spiring Silvercrona.
    38 - Het woord ‘ego’ ontbreekt in de uitgave der Oxenst. Skrifter.