501
Illustrissime et Excellentissime Domine Legate,
Domine amice observande,
Mitto Excellentiae Vestrae exceptionem meam2 ad legati Anglici Domini Roe3 propositionem primam4, quae nihil aliud continebat quam articulos Gallo-Britannicos, quos simpliciter a me signari postulavit. Etsi enim non plane, hoc modo ut responderem, in mandatis habui; putavi tamen naturae rei vix aliud responsum pro initio convenire; itaque sub spe rati hoc ita concepi. E replica videbimus. utrum propius ad rem venire voluerit: ego alias plena mandata habeo, ut, si ex aequo et bono seria velit, concludam sperans eo casu Dominos quoque ordines foederati Belgii calculum daturos. Sin luserint Angli speciosis nominibus applausum vulgi tantum captantes aut si aliquid singulare praestare cogitarint, re vero aliter cedente culpam forte - ut multorum suspicio est - in nos coniicere voluerint, spero Excellentiam vestram ex hoc meo primo responso, ubi opus fuerit, remedium ei malo me multo rectius inventurum.
Banerius5 12000 equitum et quatuordecim peditum brigadis, ut vocant, stipatus movet. Gartzium negata a praesidiariis deditione intra spacium unius horae vi cepit, caesis plerisque gregariorum officialibus captis. Quorsum tendat, proxime scribam. Neque enim diu uno loco consistere poterit ob solitudinem et vastitatem locorum in marchia.
Gallas6 Albim repetere dicitur veritus, ne praeveniatur. Nescio tamen, an Banerius id animo volvat.
Elector Brandenburgicus7 dicitur transcriptis Gallassio copiis suis cum Negromontio8 in Prussiam cogitare. O antiquam Germaniae libertatem!
Praefectus Wismariensis9 his diebus etiam Grewesmuhli legionem Gallassian(a)m partim caecidit partim disiecit10.
Rex Daniae11 Gluckstadii tranquillus tractatum pacis Lubecae12 urget.
502
Nondum tamen cum comite Curtio13 de venturorum eo Sueciae Galliaeque communium per Germaniam foederatorum securitate convenire potuimus.Hisce valeat Excellentia Vestra prosperrime. Et, ut solet, faveat
Excellentiae suae observantissimo
J.A. Salvio m.p.
Hamburgi, die 24 Jul: stil: loci Anno 1638.
Doleo, quod intellexerim Smalzium14 non ut decuit, cum Excellentia Vestra conversatum. Proximis literis puto eum in Sueciam revocatum iri. Nam paria fere hic mihi intentavit, nasutus juvenis.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Augusti.